Gregorius episcopus etc.
Dilecto filio nobili viro Semovito, duci Mazoviensi, salutem etc.
Ex verbis dilecti filii Dobrogestii [sic], prepositi Cracoviensis ecclesie, decretorum doctoris, latoris presentium, audivimus iocundanter, quod tu zelo fidei orthodoxe ignitus ipsius ampliacionem, et specialiter conversionem infidelium Lituanorum vicinorum tuo Ducatui toto corde desideras, et quod pro illa, si sperares proficere, solicitis studiis laborares. Proinde igitur tuam devocionem multipliciter in domino commendantes, Nobilitati tue notum facimus, quod ducibus dictorum Lituanorum pro ipsorum suique populi conversione scribimus secundum tenorem presentibus interclusum, Nobilitatem eandem rogantes attentius et hortantes, quatinus pro dicta conversione omnibus modis, quibus poteris, ob reverenciam Dei et amorem dicte fidei, ac pro anime tue salute et ob nostrarum precum adiectionem velis efficaciter laborare, nosque informare de hiis, que circa hoc videris expedire, dicto preposito super hiis, que tibi in huiusmodi sancto negocio ex parte nostra narraverit, fidem plenariam adhibendo.
Datum Avinione, X Kal. Novembris, Pontificatus nostri anno tercio.
|