Gregorius episcopus etc.
Dilecto filio nobili viro Alexandro de Litwania domino de Camnicz Ruscie, salutem etc.
Provenit ex tue devotionis affectu, quo nos et Romanam ecclesiam revereris, ut petiones tuas, illas presertim, que anime tue salutem respiciunt, ad exauditionis gratiam admittamus. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati, ut confessor tuus, quem duxeris eligendum, omnium peccatorum tuorum, de quibus corde contritus et ore confessus fueris, semel tantum in mortis articulo plenam remissionem tibi in sinceritate fidei catholice, quam, ut asseritur, contra perfidos Tartaros pugnando strenue, potenter viriliterque pro posse defendis, unitate sancte Romane ecclesie ac obediencia et devotione nostra vel successorum nostrorum Romanorum pontificum canonice intrancium persistenti, auctoritate apostolica concedere valeat, devotioni tue tenore presentium indulgemus; sic tamen, quod idem confessor de hiis, de quibus fuerit satisfactio impendenda, eam tibi per te, si supervixeris, vel per tuos heredes, si tunc forte transieris, faciendam iniungat, quam tu vel illi facere teneamini, ut prefetur: et ne, quod absit, propter huiusmodi gratiam reddaris proclivior ad illicita imposterum commitenda, volumus, quod si ex confidencia remissionis huiusmodi aliqua forte committeres, quo ad illa predicta remissio tibi nullatenus suffragetur, quodque per tres annos a tempore, quo presens nostra concessio ad tuam noticiam pervenerit, computandos, primis duobus videlicet singulis sextis feriis et tercio annis huiusmodi singulis diebus Sabbati, (et si) ex precepto ecclesie, consueta observancia, iniuncta penitencia, voto vel alias ieiunare tenearis, una alia die singularum septimanarum dicti triennii, qua ad ieiunandum, ut premittitur, non sis astrictus, ieiunes, et si in dicto triennio vel aliqua eius parte esses legitime impeditus, anno sequenti vel alias, quamprimum poteris, modo simili supplere huiusmodi ieiunium tenearis, alioquin huiusmodi presens nostra concessio nullius sit roboris vel momenti.
Nulli etc. nostre concessionis et voluntatis infringere etc.
Datum Rome apud Sanctum Petrum III Kal. Februarii. Pontificatus nostri Anno Octavo.
|