Frater Conradus de Walrode, Ordinis beate Marie Theutunicorum summus marscalcus, Jagaloni, magno | duci Litwanorum et domino Rusie, salutacionem conswetam.
Jagalo! uti de amicabili termino pro redempcione | captiuorum tenendo magistro nostro generali et nobis per tuas litteras intimasti, cupimus tibi presentibus | non latere, quod terminum placidorum [sic] parati sumus nostro cum magistro, quod eciam a te exquirimus, tecum in festo | sancte indiuidue Trinitatis circa fluvium Dobyse, in insula, more solito obseruare. Securamus | ergo te, terram tuam et singulos tuos subditos Litwanos et Rutenos, pro nobis et omnibus nostris | subditis de Prusia, in presenti promittentes, quod tu et omnes tui subditi VIII dies ante et octo dies post | terminum predictum habere valeant firmam pacem nec a nobis, nec a nostris in aliquibus molestantur. Con|similes tui litteras fratrisque tui Skirgail sigillorum appenssorum munimine roboratas, in quibus | omnino contentamur de pace ad nos et singulos nostros seruanda, ut terminus progressum habeat | a te nobis [coli]ssimus1 destinari. Ad terminum prescriptum vniuersos et singulos captiuos fratres | nostri Ordinis hospites, nobiles, ac alios omnes nostros homines tecum labores apportare, | sic viceuersa omnes tui a nobis captiuati, nobiscum ad eundem terminum adducentur.
Vt hec omnia | prenarrata a nobis firmiter obseruentur, presentem paginam nostri sigilli appensione feci|mus roborari.
Datum in castro nostro Konigsperg Anno Domini MoCCCoLXXX quinto, in | die sancti Georgij martiris.
1 Две первые буквы выскоблены.
На обороте: Conradi de Valrode marsalci | Prussiae salvus conductus cum | suis ad pacificandum datus. | 1385. | Litvaniae № 5 (зачеркнута цифра 6; запись XVI в.).
|