Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae


X–XIII вв. | XIV в. | XV в.

1388.[VIII.10], ipso die sancti Laurencii. Мариенбург. Великий магистр Тевтонского ордена Конрад Цольнер жалуется папе Урбану VI, что Витовт, его брат Конрад, а также князья Корибут и Григорий с большим войском литвинов, русинов и поляков в день разделения апостолов (15 июля) осадили и взяли замок, который мазовецкий князь Земовит заложил Ордену.

Оригинал: неизвестен.
Копия 1: Список ранее хранился в Тайном архиве в Кенигсберге. По данным Э. Рачинского (1845): «E codice formulari membraneo transscriptae litterae inveniuntur in archivo secreto regiomont., p. 24». По данным И. Фойгта (1853): «Alte Abschrift im Formular-Buch, p. 28».

Основные публикации и литература: Codex diplomaticus Lithuaniae / Ed. E. Raczyński, Wrocław, 1845. P. 46-48, № II-8; Codex diplomaticus Prussicus. Bd. 4. Königsberg, 1853 S. 66-67, № 50. - Электронная версия сделана по публикации Э. Рачинского; разночтения - по публикации И. Фойгта.

      Beatissime pater, continua cura ex periculorum formidine christiane religioni verisimiliter imminencium impulsus sanctitatis vestre clemenciam pastoralis sollicitudinis excitando crebris clamoribus et querelis cogor, factum sepius repetitum et quasi a seculo non auditum videlicet de regno Polonie ad memoriam revocare, cuius facti series et pericula christiane religioni ex eo formidanda sunt per me exposita sepius S. v. horum periculorum argumenta cottidie experior et maxime in facto recenti noviter sum expertus.
      Contigit namque nuperrime in die divisionis apostolorum, quod Witoldus et Conradus, frater eius, duces Littuanie, Karobud, frater pretensi regis Polonie, et Gregorius1, qui sacramentum baptismatis susceperunt, asserentes se esse fideles christianos, ante quoddam fortalicium in Masovia constitutum, quod alias pro pignore ab illustri principe Semovito, duce Masovie, recepi, et in eo duos de fratribus Ordinis mei una cum hominibus armorum pro municione et custodia duntaxat terrarum mearum et aliorum christianorum fidelium locavi, quia nil2 aliud utilitatem3 aut profectus michi aut Ordini meo afferre potuit, venerunt cum magno exercitu Littwanorum, Ruthenorum et multorum suorum familiarum Polonorum et horum precipue, qui quondam commorati fuerunt ante et in dicto fortalicio, et ab ipso tempore illo, quo ad me titulo pignoris ut predicitur pervenit, recesserant, habencium noticiam passuum et loci quibus potuit ipsum fortalicium expugnari, quorum consilio et iuvamine transeuntes flumen Nave4 vulgariter dictum fortalicium obsiderunt. Cum autem Poloni, qui in suburbio fortalicii predicti erant constituti, quique in subsidio fratris Ordinis mei in ipso fortalicio presidentis, amicos suos Polonos inter Littwanos et Ruthenos ante fortalicium conspicerent, statim postposita omni defensione se Littwanis et Ruthenis predictis proditorie reddiderunt. Considerans autem et prependens5 dictus frater Ordinis mei prodicionem propter quam fortalicium retinere seu defendere non poterat, cum pacto libere abeundi cum suis consortibus Theutonicis et Pruthenis fortalicium tradidit in manus Littwanorum et Ruthenorum predictorum, ne sic proditorie unacum consortibus suis captus interemeretur6 aut saltem in miserabilem servitutem duceretur.
      Ista, beatissime pater, apparent mala signa devote religionis christiane et Polonorum periculosa amicicia, cum de ipsis propter concordiam et pacem dudum inter regnum Polonie et Ordinem 7-meum, factis-7 litteris et promissionibus firmatam8 sperabam me et Ordinem meum esse tutum et9 nunc tali machinacione et commentu ut predicitur fortalicium perdidi, quibus cessantibus Littwanis et Ruthenis fuit id10 impossibile expugnare. Verum, beatissime pater, cum Littwani in principio prefatum exercitum in Polonia congregaverunt fecerunt fieri rumorem, quod cum ipso conducere vellent regem Polonie ad diem et terminum placitorum inter serenissimum principem et dominum meum graciosissimum regem Ungarie et ipsum regem Polonie observandum sicque per Poloniam transitum facientes prefatam prodicionem perpetrarunt. Ex quibus S. v. convincere et intelligere potest, an per Polonos pax et concordia ut premittitur facte et firmate sint, bona fide observate. Cum vero ex dicto fortalicio per Littwanos et Ruthenos fere ducentos et ultra munito aliisque pluribus11 facti sepius repetiti circumstanciis immania poterunt religioni christiane dampna et pericula et precipue terris Ordinis mei satis vicinis evenire supplico per S. v. eidem christiane religioni cuius cura et sollicitudo pro bono et tranquillo ipsius statu humeris S. vestre incumbit misericorditer provideri.
      Datum Marienburg ipso die sancti Laurencii anno LXXXVIII.

1 Фойгт: Georius. 2 Фойгт: nichil. 3 Фойгт: utilitatis. 4 Фойгт: Nare. 5 Фойгт: perpendens. 6 Фойгт: interimeretur. 7-7 Фойгт: meum factas,. 8 Фойгт: firmatis. 9 Фойгт: , ut. 10 Фойгт: idem. 11 Фойгт: prelibus.

О.Л. Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae; starbel.by/dok/d137.htm, 2018.VII.28.