In nomine Sancte et Individuae Trinitatis.
A. Dei gratia Rigensis, B. Paderburnensis, I. Verdensis, Ph. Razeburgensis episcopi, cunctis Christi fidelibus in perpetuum.
Notum sit omnibus tam futuris quam praesentibus, quod sopita per dominium Papam controversia, habita inter Rigensem episcopum et milites Christi super divisione Lyvoniae ac Letthiae, communicato prudentum virorum consilio, decretum est, quod Letthia et castrum Kukonois a senioribus terrae in tres partes aeque divideretur, tertia parte praedictos milites Christi contigente. Castrum vero, quod Asscrad dicitur, cum omnibus suis attinentiis eisdem militibus pertinebit integraliter; duas quoque villas, quas perdiderunt in terminis castri Remin, episcopus ipsis recompensabit; item tertiam partem de castro Holme in hominibus, agris et decimis, sepedicti milites obtinebunt. Ipsi autem quartam partem mensurae, quae pro decima instituta est, episcopo solvent, quam mensuram nec episcopus nec ipsi mutabunt. Item ipsi iurgustrium et Insulam Regis in tertia parte habebunt; partem vero insulae eis recompensabit episcopus in agris aliis, quod si eadem insula in ditionem redierit episcopi, de ipsa tertiam partem militibus restituet, et suos <...> [лакуна в публикации] recipiet. Quidquid autem infra praedictam insulam in insulis, agris seu areis cuilibet episcopus in beneficio contulit, ratum erit; si qua de praedictis episcopo vacaverint in posterum seu iuste ipse ea reqisierit, suam eis portionem attribuet. Ceterum, si homines ipsorum agros sub sorte habuerint episcopi, ei de ipsis agris, sicut homines ipsius episcopi, servient, et econtra homines episcopi, si sub militibus bona habuerint, ipsis inde servient. Rursus si quos agros episcopus hominibus ipsorum abstulerit, eis restituet, vel in beneplacito obtinebit; ipsi quoque idem hominibus episcopi facient.
Nos igitur quae gesta sunt litteris nostris et sigillis confirmamus.
Testes sunt huius rei: Theodoricus, episcopus Estoniae, Bernhardus, abbas de Dunaminde, Iohannes, praepositus de sancta Maria, Rotmarus, frater episcopi Rigensis, Helmoldus de Plesse, nobilis homo, Rudolfus de Iericho, Gerlagus de Dolen, Tydericus, frater Alberti episcopi, milites Christi: Rutherus, Rudolphus, Bertoldus, Marquardus, Constantinus, et alii quam plures.
|