Innocentius episcopus etc. nob. viro Swantopolco, duci Pomeranie, spiritum compunctionis sanctum.
Potentie tue robur in eo deberes experiri potissime, quod esset Deo placitum et christiane religionis proferret augmentum. Sed tu, sicut mirantes accepimus, contrarium efficere niteris, non absque gravi contumelia creatoris fideles eius et dil. fil. fratres hosp. s. Marie Theuton. constitutos in terra Culmensi et Pruscie partibus diris affligendo molestiis et, quod est gravius, invadendo multotiens cum paganis. Stupent, qui audiunt, tanti erroris excessum, presertim cum omnem tirampnidem, omnem superet feritatem, cum Letoinis et Prutenis familiam redemptoris impetere et contra peregrinos innoxios dampnate gentis gladium concitare, destruendo negotium fidei, pro quo a longis retro temporibus et ecclesia multum sollicitudinis habuit et christianus populus cum sui effusione sanguinis labores multiplices toleravit.
Videndum est tibi, vir nobilis, ne propter hoc contra te provoces iram Dei et des apostolice sedi presumendi materiam, quod fidei puritate careas, et tibi sit in gaudium claves ecclesie deducere in contemptum, sicut patens ex eo coniectura sumitur, quod tu pro afflictione cleri, ecclesiarum desolatione multiplici ac pro multis horrende impietatis excessibus iam per octo annos, ut asseritur, excommunicatione ligatus redire ad mandatum ecclesie non curasti. Te itaque per domini Jhesu Christi crucem et sanguinem obsecramus, quatinus omni dilatione et occasione postpositis, ad pium rediens matris ecclesie gremium, negotium Christi, quod in Pruscia geritur, efficaciter habeas commendatum, predictis fratribus et eisdem fidelibus te reddendo affabilem ac eisdem pro divina et nostra reverentia benevolum prestando favorem, ut ex hoc celi regem constituas tibi propitium, et apostolica sedes, que Culmensem et acquisitas Pruscie terras in ius et proprietatem b. Petri recepisse dinoscitur, ex hoc tibi ad speciales gratias teneatur. Alias autem, cum non possimus Dei causam negligere, qui ius suum studemus unicuique conservare, contra te, quod absit, in talibus persistentem excessibus taliter auctore domino procedemus, ut de necessitate percipias, qualiter ecclesia corde tangitur, quod per te fidei negotium sic dampnabiliter perturbatur.
Datum Lugduni Kal. Februarii p. n. a. secundo.
|