Innocentius episcopus s. s. dil. fil. ... preceptori et fratribus hosp. s. Marie Theuton. ac universis fidelibus christiani exercitus in terra Culmensi et Pruscie partibus constitutis s. e. a. b.
Turbat cor nostrum, quicquid impie in offensam Dei presumitur et in suorum discrimen fidelium nequiter attemptatur, quorum nos patres licet immeriti a conditore omnium constituti debemus circa ipsos illius provisionis adhibere studium, quod eos et a periculo perditionis eripiat et ipsis materiam prosperitatis acquirat. Sane vestris et peregrinorum laboribus et tormentis in Polonie partibus viget et proficit christiana religio, que olim quasi finale patiebatur excidium exposita gladiis Prutenorum, qui licet triumphantibus vobis per divini virtutem auxilii multipliciter sint attriti, tamen hoste humani generis suscitante scandalum, ut fructus vestri operis perferat detrimentum, quidam, solo nomine christiani, Christum persequentes in vobis cum ferali Letoinorum ac Prutenorum gente vos, sicut accepimus, immaniter opprimunt, et terram vestri precio sanguinis acquisitam divino cultui subducere moliuntur. Verum cum dignum sit, ut omni virtute talium reprimatur impietas et ab incursu discriminis vestra congregatio preservetur, volumus et mandamus, in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatinus huiusmodi perfidos christianos ac Letoinos et Prutenos eosdem Dei causam sic dampnabiliter persequentes bracchio potenti deprimere et ipsorum infringere cornua vigilanti sollicitudine studeatis, ita quod vos et ceteri terre Culmensis et Pruscie fideles in hiis, que sunt vestre salutis et christiane respiciunt religionis augmentum, semper possitis, Deo propitiante, proficere ac tandem perempnis glorie bravium optinere.
Datum Lugduni Kal. Februarii p. n. a. secundo.
|