Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae


X–XIII вв. | XIV в. | XV в.

[1224.XI.16], Laterani, XVI Kalendas Decembris, anno nono. Латеран. Папа Гонорий III призывает всех христиан, живущих в землях Руси, жертвовать от своих доходов милостыню в пользу епископов Ливонского, Селонского и Леальского и других, которые проповедуют христианство в пределах Ливонии, вменяя такую жертву в отпущение грехов.

Оригинал: Тайный архив в Ватикане. V. 13, fol. 19, ep. 96.

Публикации: Акты исторические, относящиеся к России, извлеченные из иностранных архивов и библиотек А.И. Тургеневым. Т. 1. Выписки из Ватиканского тайного архива и из других римских библиотек и архивов с 1075 по 1584 год. СПб., 1841. С. 14-15, № XIV; Liv-, esth- und curländisches Urkundenbuch nebst Regesten / Hrsg. von F. G. von Bunge. Abteilung 1. Bd. 1. 1093–1300. Reval, 1853. Col. 70-71, № 66; Senās Latvijas vēstures avoti / Red. A. Švabe. B. 1. Riga, 1937. P. 81, № 108; Матузова В.И., Назарова Е.Л. Крестоносцы и Русь. Конец XII - 1270 г. М., 2002. С. 216-219 (перевод на русский язык).

Электронная версия сделана по публикации А. И. Тургенева.

      Universis Christi fidelibus per Russiam constitutis salutem et apostolicam benedictionem Honorius Episcopus servus servorum Dei.
      Legistis, ut credimus, et memorie commendastis qualiter Apostolus fieri mandabat in Ecclesia primitiva collectas, per quas posset Sanctorum multitudinis, qui erant in Jerusalem, necessitatibus subveniri, suo secuturo post se docens exemplo, ut in similibus simili consilio uterentur. Cum igitur venerabiles fratres nostri Livoniensis, Seloniensis et Lealensis Episcopi et alii, qui in partibus Livonie evangelizant Dominum Jesum Christum et eos qui jam per baptismum induerunt eumdem defendere satagunt ab incursibus paganorum, qui velut alie Amalechite impugnant multipliciter Israelem, ut eum vel in deserto perimant vel revocent in Egiptum, non sufficiant ad onera expensorum, nisi eis ex liberali subveniantur fidelium pietate. Universitatem vestram monendam duximus, et hortandam in remissionem vobis peccaminum iniungendo, quatinus de bonis vobis a Deo collatis, pro tam laudabili opere pias eisdem elemosinas erogetis, obligaturi vobis exinde bonorum omnium largitorem.
      Datum Laterani, XVI Kalendas Decembris, anno nono.

О.Л. Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae; starbel.by/dok/d203.htm, 2018.XII.24.