Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae


X–XIII вв. | XIV в. | XV в.

[1075.IV.20], Romae, XII Kalendas Maii, Indictione XIII. Рим. Папа Григорий VII требует, чтобы князь Польши Болеслав вернул королю Руси [Дмитрию Изяславу] все, что у него отнял.

Оригинал: Тайный архив в Ватикане. Reg. Vat., vol. II, nr 73, пергамен (сигнатура А. Г. Великого).

Публикации: Акты исторические, относящиеся к России, извлеченные из иностранных архивов и библиотек А.И. Тургеневым. Т. 1. Выписки из Ватиканского тайного архива и из других римских библиотек и архивов с 1075 по 1584 год. СПб., 1841. С. 2-3, № II; Caspar E. Das Register Gregors VII. Berlin, 1920. P. 233-235; Ziegler A.W. Gregor VII und der Kijewer Grossfürst Izjaslav // Studi Gregoriani. V. I. Roma, 1947. S. 391-392; Documenta Pontificum Romanorum hostoriam Ucrainae illustrantia (1075–1953). Vol. 1. 1075–1700 / Collegit introductione et adnotationibus auxit p. A.G. Welykyj. Romae, 1953. P. 7-8, № 2.

Электронная версия сделана по публикации А. Г. Великого.

Христос коронует князя Ярополка Изяславича и его жену княгиню Ирину в 1075 г. Чивидале-дель-Фриули, Museo Archeologico Nazionale. Манускрипт CXXXVI (Псалтирь Эгберта из Трира, или Codex Gertrudianus), л. 10v. Миниатюра второй половины XI в. Изображения с сайта The Gabriel Millet Collection.

      Gregorius episcopus servus servorum Dei. Boleslao duci Polonorum salutem et apostolicam benedictionem.
      Quum honor qui ministris et dispensatoribus exhibetur ad reverentiam dominorum proprie attinere dinoscitur, procul dubio gratanter et cum multa dilectione ministrantium labor officiaque suscipiuntur, ab his dico qui praelatorum personas et auctoritatem ex corde diligere comprobantur. In hoc autem cognoscimus quid excellentia vestra beatum Petrum apostolorum principem sinceris affectibus diligit, et ad reverentiam eius ardenti spiritu dilatatur, quum gratuita devotione vestris eum oblationibus honorantes debitorem vobis fieri desiderastis. Et sicut in Domino confidimus promeruistis.
      Unde et nos, qui illius servi dicimur, et esse cupimus, vestrae caritati in Christo conexi sumus et curam ministerii, ad quod sub obedientia apostolici principatus occulta Dei dispensatione licet indignos ordinavit atque constituit nostra parte qua vobis necessarium et honestum fore cognoverimus tanto sollicitius vobis impertitur cupimus, quanto fidem et caritatem vestram et in obediendo promptiorem et in promerendo devotiorem intelligimus.
      Verum quia christianae religionis ordo et provida dispensatio ab his prae maxime post Deum pendet, qui Dominici gregis pastores et rectores esse videntur, illus nobis primo adtendendum est quod Episcopi terrae vestrae non habentes certum metropolitanae sedis locum, nec sub aliquo positi magisterio huc et illuc pro sua quisque ordinatione vagantes ultra regulas et decreta Sanctorum Patrum liberi sunt et absoluti. Deinde vero quod inter tantam hominum multitudinem adeo pauci sunt Episcopi, et amplae singulorum parroechiae, ut in subiectis plebibus curam episcopalis officii nullatenus exequi aut rite administrare valeant.
      Pro his igitur et aliis causis quas hic scribere omisimus, hos legatos ad vos direximus, quatenus vobiscum pertractatis negotiis quae ad ecclesiasticam curam et aedificationem corporis Christi, quod est fidelium congregatio, pertinere videntur; quae emendanda sunt aut ipsi iuxta Sanctorum Patrum statuta definiant, aut nobis diffinienda referant. Eos itaque sicut nos audite, memores quod in missione discipulorum per evangelium veritas dicat: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit; et ut fructuosus apud vos cursus fatigationis eorum fiat, propter reverentiam apostolicae legationis qua funguntur consiliis et benigno favore tuate.
      De caetero admonemus vos et exhortamur in Domino, ut diem ultimum vitae vestrae quem ignoratis quando veniat, et terrorem futuri iudicii semper coram oculis habentes, commissam vobis potestatem sollicita et Deo placita administratione gerere studeatis, praeparantes vobis divitias in operibus bonis, et thesaurizantes firmum et immobile fundamentum, ut vitam aeternam possideatis. Scire enim debetis quoniam supernus arbiter quae bis commisit inrequisita non relinquet; cui tanto districtius responsuri estis, quanto ampiora sunt iura et iudiciorum moderamina quae tenetis.
      Deus autem omnipotens, cuius maiestas est super omnes principatus et regna, dirigat cor et actus vestros ad omne opus bonum in omni prudentia et exercitatione virtutum, quatenus expleto cursu huius lubricae et cito periturae lucis, beatorum Petri et Pauli apostolorum principum meritis et intercessionibus ad veram et sempiternam gloriam pervenire mereamini. Detque vobis devicta per Jesum Christum Dominum nostrum inimicorum vestrorum superbia pacis et tranquillitatis gaudia, ut ex donis quoque praesentibus cognoscatis futura, quanto sint desiderio appetenda.
      Quae nimirum si vos delectant inter omnia servanda vobis est caritas quam, quod inviti dicimus, in pecunia quam regi Ruscorum abstulistis violasse videmini.
      Quapropter condolentes vobis multum vos rogamus et admonemus, ut pro amore Dei et sancti Petri quidquid sibi a vobis vel a vestris ablatum est restitui faciatis, non ignorantes quoniam qui aliorum bona iniuste auferunt, nisi emendaverint, si emendare poterint, nullatenus in regno Christi et Dei parte habere credendi sunt. Hoc autem a vobis eadem caritate, qua dicimus, pro salute animae vestrae recipi concupiscimus.
      Data Romae, XII Kalendas Maii, Indictione XIII.

О.Л. Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae; starbel.by/dok/d207.htm, 2018.XII.26.