Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae


X–XIII вв. | XIV в. | XV в.

[1207.X.07], Viterbii, Non. Octob. Anno X. Витербо. Папа Иннокентий III извещает духовенство и мирян Руси об отправке легата кардинала Г[ригория] для установления единства с Римской Церковью.

Оригинал: Тайный архив в Ватикане. Reg. Vat., vol. 7A, fol. 28v, nr 133 (сигнатура А. Г. Великого).

Публикации: Акты исторические, относящиеся к России, извлеченные из иностранных архивов и библиотек А.И. Тургеневым. Т. 1. Выписки из Ватиканского тайного архива и из других римских библиотек и архивов с 1075 по 1584 год. СПб., 1841. С. 3-4, № III; Documenta Pontificum Romanorum hostoriam Ucrainae illustrantia (1075–1953). Vol. 1. 1075–1700 / Collegit introductione et adnotationibus auxit p. A.G. Welykyj. Romae, 1953. P. 11-12, № 3 (здесь указана литература).

Электронная версия сделана по публикациям А. И. Тургенева и А. Г. Великого.

      Archiepiscopis, episcopis et universis tam clericis quam laicis per Rutheniam constitutis.
      Licet hactenus elongati fueritis ab uberibus matris vestrae, tanquam filii alieni, nos tamen, qui sumus in officio pastorali a Deo, licet immeriti, constituti ad dandam scientiam plebi suae, non possumus affectus paternos exuere, quin vos sanis exhortationibus et doctrinis studeamus tanquam membra vestro capiti conformare, ut Ephraim convertatur ad Iudam, et ad Ierusalem Samaria revertatur. Utinam intelligere velitis sapere ac novissima providere, ut a mentibus vestris omni depulsa caligine, ad viam ab invio redeatis, qui dudum post greges sodalium evagando, vos eius pertinaciter magisterio subduxistis quem Salvator noster universalis Ecclesiae caput constituit et magistrum, inquiens, ad eumdem: Tu vocaberis Cephas, et tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum. Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Cui cum Dominus oves suas pascendas tertio repetito vocabulo commisisset, manifeste dedit intelligi eum a grege dominico alienum, qui etiam in suis successoribus ipsum contempserit habere pastorem. Non enim inter has oves et illas distinxit, sed simpliciter inquit: Pasce oves meas, ut omnes omnino intelligantur ei esse commissae. Cum igitur una sit et indivisa Domini tunica, nec unquam passa sit divortium sponsa Christi, iuxta quod sponsus in Canticis attestatur: Una est, inquiens, columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genitrici suae. Viderunt eam filiae Syon, et beatissimam praedicaverunt reginae, et concubinae laudaverunt eam; necesse est, ut quicunque ab huiusmodi unitate recesserint, aquis submersi diluvii, partem cum angelo apostata sortiantur. Ut autem ipsius illibata unitas servaretur, unum eidem Dominus, sicut praemisimus, beatum Petrum videlicet, caput constituit et magistrum, ut quasi Noe archam, extra quam animalia derelicta in diluvio submerguntur, salvatis caeteris infra ipsam contentis, in uno cubituo consumaret, pro cuius fide, ne in sua passione deficeret, specialiter exoravit, eidem praecipiens, ut fratres suos conversus aliquando confirmaret.
      Cum ergo innumeris fere testimoniis Scripturarum, quas vos nec convenit nec expedit ignorare, unitas Ecclesiae comprobetur, non est mirum, cum simus, licet immeriti, successores illius cui iussit Dominus pascere oves suas, si errabundas oves nitimur ad caulam reducere, ut sicut est unus pastor, sic fiat unum ovile, si totis viribus laboramus ne quodammodo difforme fiat corpus Ecclesiae, si partem aliquam ab eo contingerit separari. Ut autem ad praesens de reliquis taceamus, cum Graecorum imperium et Ecclesia pene tota ad devotionem apostolicae sedis redierit, et eius humiliter mandata suscipiat et oboediat iussioni, nonne absonum esse videtur, ut pars toti suo non congruat, et singularitas a suo discrepet universo. Praeterea, quis scit, an propter suam rebellionem et inoboedientiam dati fuerint in direptionem et praedam, ut saltem daret eis vexatio intellectum, et quem in prosperis non cognoverant, recognoscerent in adversis.
      Quia igitur, charissimi fratres et filii, si digne volumus impositum nobis pastorale officium adimplere, quantum fragilitas humana permittit, vos ad ea debemus inducere per quae dispendium temporalium et aeternorum possitis periculum evitare, dilectum filium nostrum G. tituli Sancti Vitalis presbyterum cardinalem, virum genere nobilem, litterarum scientia praeditum, morum honestate praeclarum, discretum et providum, et suis exigentibus meritis nobis et fratribus nostris carum admodum et acceptum, ad partes vestras duximus destinandum, ut filiam reducat ad matrem et membrum ad caput, concessa sibi plenaria potestate, ut evellat et destruat, aedificet et plantet, quae in partibus vestris evellenda et destruenda, aedificanda cognoverit et plantanda. Monemus proinde etc., ut supra usque obtinemus, quoniam dirigente Domino gressus eius inter vos ea curabit statuere, per quae Deo nobis quoque ac vobis pariter merito poterit complacere.
      Datum Viterbii, Non. Octob. Anno X.

О.Л. Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae; starbel.by/dok/d208.htm, 2018.XII.28.