Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis fratribus ordinis fratrum Predicatorum in terras Ruthenorum et Paganorum proficiscentibus salutem et apostolicam benedictionem.
Cum messis multa sit, operarii vero pauci, evangelicus ille paterfamilias in messem suam operarios adhuc mittit, et in hac quasi undecima hora vinee sue novos deputat vinitores, quorum laborem pari cum primis denario recompenset. Cum igitur in terris Ruthenorum aliorumque infidelium vobis sit animarum sollicitudo commissa, ut illius operante clementia, qui de lapidibus potest abtas [sic] filios suscitare, verbo et exemplo proficiatis ibidem, et ex ... es in invia reducatis ad viam, nos considerantes, quod ministerium vestrum diligenter implentes, vos operarios inconfusibiles exhibetis [vici]orum sentes extirpare de agro domini satagendo, propter quod indubitatem de vobis fiduciam obtinemus, ut qui spiritu vivitis s... ambuletis et de doctrina et conversatione vestra flores et fructus proveniant gratiores, devotioni vestre presentium auctoritate concedimus, ut in terris illis vobis sit licitum christianorum ibi morantium de prelatorum suorum consilio dummodo sint catholici et aliqu... accedentium confessiones audire ac eis penitentiam iniungere salutarem, et ipsis si aliquibus excommunicationum sententiis sunt astricti ... satisfactione premissa beneficium absolutionis iuxta formam ecclesie impertiri, ita tamen, quod christianis ad partes illas accedentibus huiusmodi absolutio non nisi in necessitatis articulo impendatur et tunc iniungatur eis, quod de iure fuerit iniungendum.
Liceat quoque vobis cum vestri ordinis fratribus super irregularitate, nisi adeo sit enormis et gravis, quod ea notati ad sedem essent apostolicam transmittendi, provide dispensare, ac alia facere, que ad conversionem infidelium et salutem pertinere noveritis animarum.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Laterani, IIII Idus Maii, pontificatus nostri anno octavo.
|