Sanctissimo in Christo patri Innocentio, Dei gratia sacrosanctae Romanae ecclesiae summo Pontifici, Andreas, eadem gratia Vngariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriaeque rex, salutem et filialem deuotionem.
Consueuit sedes apostolica se iusta petentibus exhibere facilem, et in explendis honestis petentium desideriis nonminus efficacem. Hinc est, quod super negotiis nostris iustis, apud paternitatis vestrae mansuetudinem promouendis, non immerito fiduciam nobis repromittimus. Nouerit igitur sanctitas vestra, quod Galiciae principes et populus, nostrae ditioni subiecti, humiliter a nobis postularunt, vt filium nostrum Colomanum ipsis in regem praeficeremus, in vnitate et obedientia Sanctae Romanae Ecclesiae perseueraturis in posterum; saluo tamen eo, quod fas illis sit a ritu proprio (graecanico) non recedere. Verum ne tam expediens nobis et vobis illorum propositum ex dilatione sustineat impedimentum, quod quidem multis de causis accidere posse, constat, si legatum ad hoc exsequendum a latere vestro destinatum praestolamur; a sanctitate vestra postulamus, quatenus venerabili in Christo patri nostro I(oanni) Strigoniensi archiepiscopo, detis in mandatis, vt apostolica fretus
auctoritate, dictum filium nostrum eis in regem inungat et sacramentum super obedientiam Sacrae Romanae Ecclesiae exhibendam ab eodem recipiat.
Praeterea innotescere voluimus vestrae paternitati, nos ad proficiscendum Hierosolymas, sicut et tenemur, studiose intendere et omni diligentia festinare. Ideoque regni nostri curam, cuius principes ad dissentiendum proni sunt, et filiorum nostrorum tutelam, quorum aetas
patrono indiget, venerabili patri nostro in Christo I(oanni) Strigoniensi archiepiscopo, qui et dignitate c eteris praeeminet, et fidei constantia probatus est, cum aliquibus aliis, quorum prouidentia, et in recessu, et post recessum nostrum, credimus regnum plena tranquillitate potiri immutabiliter, possimus commendare. Quapropter rogamus paternitatem vestram, quatenus compatiendo nostris necessitatibus, ipsum ab onere accedendi ad vos habeatis excusatum. Venerabiles autem viros Quinqueecclesiensem et Geuriensem episcopos, nec non praepositum Albensem, cancellarium nostrum, dudum voto alligatos et signo crucis insignitos, vt nobis itineris socii sint, vtpote ex quorum societate non modicas vires constat nobis
accrescere, a vocatione vestra (ad concilium, anno sequente celebrandum) diligenter imploramus absolui.
Deprecamur insuper paternitatem vestram, vt omnes conspiratores et infidelitatis machinatores, qui propter regni scissuram filium nostrum, nobis viuentibus et nolentibus, in regem sibi praeficere vel coronare attentauerint, tam clericos, quam laicos sententia excommunicationis (innodetis). Meminerit etiam sanctitas vestra, anno ante praeterito super iure coronationis ad ecclesiam Strigoniensem pertinentis, per venerabilem R. episcopum Vesprimiensem, nuncium nostrum, vos nobis litteras direxisse, continentes laudabile vestrum consilium et rationem еfficacem, quod si coronatio ad plures pertineret, materiam dissensionis et schismatis facile excitaret, dum vnus vnum, alius alterum in regem coronaret, quas cum quibusdam aliis a sede apostolica nobis directis et continentibus, solam Strigoniensem ecclesiam in officiales domus regiae iurisdictionem habere, in occisione felicis recordationis vxoris nostrae per subreptionem amisisse. Quaruin continentiam, quia credimus in registro contineri, petimus a sanctitate vestra nobis rescribi. Nec diffiteri possumus, nec volumus, quin decima monetae vbicunque cudatur in tota Vngaria, vel quicquid monetae loco succedat, ad ius Strigoniensis ecclesiae pertineat. Quod etiam in formatione pacis anno ante praeterito a parte aduersa publice fuit recognitum, licet minus plene fuerit scriptum, quam intellectum. Praestatio quoque sacramentorum regibus et reginis Vngariae, eorumque haeredibus cum ceteris iuribus, sicut in confirmationibus vestris et
antecessorum vestrorum apostolicorum continetur.
Amplius, quod admirari non sufficimus et a notitia paternitatis
vestrae alienum fore nequaquam volumus, Colocensem scilicet archiepiscopum, hominem pacis nostrae, in quo sperabamus, ob cuius vehementem affectionem et promotionem super alios fere totius regni maiorum et minorum odium incurrimus; quem etiam nuper a nobis licentiatum peregrinationis causa, supra honorem sibi debitum, extra regnum cum comitatu duorum episcoporum, Geuriensis et Vesprimiensis, conduci fecimus; pecuniam, quam bonae memoriae uxor nostra ad opus et vsum filiorum et filiarum nostrarum congesserat, et apud quemdam ciuem nostrum deposuerat, in auro et argento, in massa; vasis et vtensilibus aureis et argenteis, ad aestimationem VII millium marcarum, nobis nescientibus abstulisse et asportasse. Petimus igitur
a sanctitate vestra super restituendo, quod nobis iniuste ablatum est, apostolicam commonitionem praemitti; qua interposita et satisfactione non secuta in tempore, non indigne ferat paternitas vestra, si de ipsius
prouentibus damnum nobis illatum, resarcire studuerimus. Ceteris autem, quae verbo tenus lator praesentium vobis explicauerit, non minus quam litteris, fidem indubitatam adhibeat sanctitas vestra.
|