In nomine Sancte et Individue Trinitatis Amen.
Quoniam iuxta verbum viri sapientis generatio preterit et generatio advenit, nichilque stabile vel permanens est sub sole, sed vanitati atque mutabilitati subiacent universa: ne cum labentibus annis rerum magnifice seu utiliter gestarum labatur pariter et aboleatur memoria, munificentias ac liberalitates, presertim in pias causas et loca religiosa collatas, scriptura convenit perpetuari, que non solum omnem emergentem inposterum predicat et tollat ambiguitatem, verum etiam universis, ad quorum noticiam pervenerit, laudabilis et imitatione digni exempli specimen representando commendet et ad similia invitando accendat. Cum enim omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum sit a patre luminum descendens, qui omnibus dat affluenter et nemini improperat, hominibus concedens temporalia, non ut placeant aut delectent, quia in sui natura vana, vaga sunt et corruptibilia, sed tanquam semen et materiam ad exercenda misericordie opera benigne subministrans, oportet diem extreme messionis, quando omnes simul in unum dives et pauper stabunt ante Tribunal districti iudicis, rationem de omnibus gestis strictissime reddituri, operibus caritatis preveniri in huius vite via seminando, quod tunc metatur in patria, quando in exultatione reportabuntur manipuli bonorum operum cum fructu centuplato.
Eapropter ego Conradus, divina miseratione dux Mazovie et Cuiavie, cunctis presentibus et futuris presens scriptum inspecturis notum esse volo, quod cum Pruteni et alii christiani nominis inimici magnam partem terrarum mearum ipsis adiacentium depredationibus, incendiis tam ecclesiarum quam aliorum locorum, interfectionibus et captivationibus virorum, mulierum et parvulorum, peccatis hominum, qui altissimum in vanitatibus suis irritaverunt, exigentibus, miserabiliter divina permissione vastaverint, eorumque, qui Christum oderunt, semper ascendens superbia invaluerit, adeo ut nec adhuc ipsum in membris eius persequi cessent aut desistant, non solum res, immo magis ipsum sanguinem fidelium inter infinitas et horrendas auditu et dictu abusiones, quas in contumeliam exercent creatoris, sitientes: sperans per viros religiosos manum domini, que nos tetigit, et flagellum sue indignationis placari, eiusque favente gratia, qui suis adesse consuevit, per Christi milites, quorum spes, virtus et gloria deus est, brachium fortitudinis Sarracenorum conterendum, salutis anime mee ac meorum eterneque retributionis intuitu ac ob defensionem fidelium in Polonia, uxore mea Agafia filiisque meis Bolezlao, Kazimiro, Semovito expresse de bona et spontanea voluntate consentientibus, accedente quoque consilio et consensu episcoporum, magnatum et maiorum terre mee, dedi et contuli hospitali sancte Marie domus Theutonicorum et fratribus eiusdem domus totum et ex integro Cholmen territorium cum omnibus suis attinentiis ab eo loco, ubi Drawanza egreditur terminos Prucie, et per decessum eiusdem fluminis usque in Wizlam, et in decessu Wizle usque ad Osam, et per ascensum Ose usque ad terminos Prucie, in veram et perpetuam proprietatem possidendum pleno iure cum omni libertate, fructu et utilitate, totam terram cum aquis aquarumque decursibus, stagnis, paludibus, montibus, vallibus, saltibus, nemoribus, silvis, arbustis, pratis, pascuis, omnibus cultis et incultis, viis et inviis, cum omnium eorum libera et plena utilitate ac fructu, que in predictis omnibus sunt vel fuerint inventa, apparentia vel occulta, et specialiter sive aurum sive argentum, evl alia quecunque species eris vel metallorum, aut gemmarum, fontes vel vene salis, et quicquid omnino in terra vel supra vel in aquis inventum fuerit, castores et omnes venationes quarumcunque ferarum, piscationes quoque piscium omnium generum, cum ipsis aquis predictis et omni earum proventu et utilitate in piscationibus, navigiis, passagiis, pontibus, molendinis et insulis, cum villis, castris, opidis, grandiis, foris, monetis, pedagiis, theloneis terrarum et aquarum, et omnino cum omnibus contentis intra limites predictos, et pleno iure ac integra libertate ipsorum etiam limitum sine qualibet diminutione cum omni honore et iurisdictione perfecto et vero dominio, proprietate et possessione omnium predictorum et aliorum omnium, que in privilegiis largitionum in favorabiles quaslibet personas vel loca in favorem, commodum et cautelam eorum, quibus confertur, conscribi solent aut possunt, ita ut beneficium mee collationis largissimam ad omne commodum, honorem et utilitatem domus et fratrum eorundem recipiat interpretationem, nichil prorsus iuris, utilitatis, advocatie, patronatus vel cuiuslibet alterius iurisdictionis aut potestatis, quocumque nomine censeri possit vel appellari, michi, heredibus vel successoribus meis in omnibus supradictis vel quolibet eorum retinens aut reservans, sed omnia ea cum libertatibus et pleno et integro iure sine omni dolo, fraude, captione ac captiositate, sine diminutione ac coartatione cum bona et exuberante fide et largissimo intellectu domui et fratribus memoratis contuli et collata recognosco, me, heredes et terram meam obligans et teneri volens de evictione. Preterea quicquid de personis vel bonis omnium Sarracenorum captivatione, depredatione, extorsione, occupatione vel subiugatione mobilium sive immobilium, terrarum vel aquarum, atque omnium in eis contentorum quolibet modo fratres predicti adipisci potuerint, cum omni et integro iure ac libertate superius premisse donationis, nulla prorsus diminutione, coarta tione vel impedimento ipsis a me, heredibus meis vel quolibet alio, quem prohibere vel cohercere possimus prestando vel procurando, eisdem concessi cum vera proprietate et perfecto dominio quiete possidendum: et in hoc consensi cum uxori mee, filiorum meorum, episcoporum, baronum et magnatum terre mee consensu, contra omnem hominem ad observationem et defensionem omnium supradictorum secundum omne posse et totas vires meas eisdem consilium et auxilium bona fide firmiter promittens, omnes heredes et successores meos et terras meas obligans mecum et astringens ad ratihabitionem, observationem et conservationem donationum, concessionum, obligationum et promissionum omnium supradictorum.
Fratres quoque predicti bona fide repromiserunt michi heredibusque meis secundum dei honorem et timorem contra Prutenos et alios Sarracenos nobis conterminos, terram nostram impugnantes, quamdiu hostes fidei sunt et inimici cultus Christi, assistere et sine dolo ac fictione una nobiscum omni tempore militare. Ne igitur donationes et concessiones predicte celebri digne memoria tam utiles quam necessarie non solum securitati fidelium in Polonia, qui graves impugnationes et oppressiones ab hostibus Christi iamdudum sustinuerunt, in presenti proficientes, verum etiam propagationi et ampliationi sacrosancte fidei catholice, ut etiam ipsos infideles, quorum exinde speratur conversio, per dei gratiam profuture, abeant in oblivionem, aut cuiusquam calliditate, dolo, versutia, sinistra interpretatione debilitari, perverti, frangi, violari valeant vel irritari vel saltem malivola machinatione attemptari, sed potius pie mee devotionis facta firma permaneant et inconvulsa, ad perpetuam prefatorum gestorum memoriam presentem paginam testium inscriptione, mei, uxoris mee, episcoporum et magnatum terre mee sigillis roborari feci atque communiri.
Acta sunt in Cruszw[icia] ante pontes anno incarnationis dominice MCCXXX, mense Junio, indictione tertia.
Testes horum sunt: Guntherus episcopus Mazouie, Michael episcopus Cuyauie, Christianus episcopus Pruscie, Beruuldus prepositus , Wilhelmus decanus, Pacozlaus senior, Pacozlaus iunior, comes Dirsyoy, Nicolaus cancellarius, magister Johannes cancellarius, Gregorius subcancellarius et quamplures alii tam religiosi quam seculares.
|