Gregorius episcopus etc. Venerabili fratri ... Archiepiscopo Gneznensi, et dilectis filiis ... Preposito Wratislaviensi et ... Priori provinciali fratrum predicatorum in Polonia, salutem etc.
Sibi graves et molesti proximis esse duces Poloniae referuntur: nam seducti arbitrio reprobe voluntatis non contenti, quod pro exercendo mutuo guerrarum discrimine, de quo dampna rerum, strages corporum et pericula proveniunt animarum, utuntur potentia brachii christiani, verum etiam in eorum succursum Sarracenos, Rutenos et alios catholice fidei advocant inimicos, per quos, ut dolentes accepimus, preter multa, que presumunt, enormia, velut qui viam Domini non agnoscunt, et ecclesias diruunt et horribilius, quam deceat exprimi, tractare sanctissimum Corpus Domini, non verentur. Cum igitur tantam ferre Creatoris iniuriam non possumus, cuius prohdolor causa videntur existere, qui deberent potius ipsum continue devotionis obsequiis honorare, eo quod ab ipso conditi et redempti nosse, posse, vivere et valere perceperint de sue dextera largitatis, precipiendo mandamus, quatinus memoratos duces ad pacis et concordie gratiam reducere sathagentes, eos piis monitis et sedulis exhortationibus ad
hoc efficaciter inducatis, quod in huiusmodi guerris suis perfidarum nationum subsidia exposcere non presumant, presertim cum ex illarum perfidia sinceritas fidelium maculetur, et consurgant inde multa
dispendia Deo et hominibus multipliciter inimica. Quod si monitis vestris acquiescere forte noluerint, vos eos ab huiusmodi presumptione desistere per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, cogatis, proviso, ne in terram dictorum ducum interdicti etc. Quod si non omnes etc. tu frater etc.
Datum Anagnie III Kal. Martii, pontificatus nostri anno sexto.
|