Gregorius episcopus etc. Dilectis filiis fratribus Ordinis predicatorum in Ruscia, salutem etc.
Ex parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum in Ruscie partibus nonnulli existant, qui solo nomine religiosi religionem in se penitus absumentes, ac exeuntes, abiecto prorsus religionis habitu, monasteria et alia pia loca, in quibus professi fuerant observantias regulares, in seculo dampnabiliter evagando, palliata religionis specie, iniquis persuasionibus multos decipiunt simplices, et nonnullos seducunt astutos, et tam ipsi, quam quidam clerici seculares in minoribus ordinibus constituti ac bigami sacerdotum officium damnabiliter usurpantes, vobis et aliis ibidem evangelizantibus nomen Domini Ihesu Christi multipliciter sunt infesti, propter quod verendum est, ne ipsorum exemplo, nisi eorum reprimantur excessus, religiosi alii in similem deducantur errorem, providere super hoc paterna sollicitudine dignaremur. Nos igitur ipsorum saluti consulere cupientes, mandamus, quatinus hac vice contra huiusmodi presumptores auctoritate apostolica procedatis, prout saluti animarum suarum videritis expedire. Contradictores etc.
Datum Anagnie Idibus Martii, anno sexto.
|