Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae


X–XIII вв. | XIV в. | XV в.

[1233.II.27], Datum Anagnie Idibus Martii, pontificatus nostri anno sexto. Ананьи. Папа Григорий IX сообщает провинциалу Ордена доминиканцев в Польше и братьям Ордена, находящимся в землях Руси: всем, кто проповедует христианство на Руси предоставляется индульгенция на 40 дней, до тех пор пока они там пребывают; кроме того, им разрешается выносить церковный приговор в отношении нищих, больных и немощных людей, обвиняемых в поджогах и нападениях на священнослужителей.

Оригинал: неизвестен.
Копия 1: Тайный архив в Ватикане. Reg. orig. T. III, ep. 372, fol. 105.

Публикации: Акты исторические, относящиеся к России, извлеченные из иностранных архивов и библиотек А.И. Тургеневым. Т. 1. Выписки из Ватиканского тайного архива и из других римских библиотек и архивов с 1075 по 1584 год. СПб., 1841. С. 35, № XXXVIII; Vetera monumenta Poloniae et Lithuaniae / Ed. A. Theiner. T. 1. 1217–1409. Romae, 1860. P. 23–24, № 48; Les registres de Grégoire IX / Par L. Auvray. T. 1. Paris, 1890. Стлб. 668, № 1180; Чубатий М. Західна Україна і Рим у XIII віці у своїх змаганях до церковної унії // Записки Наукового товариства імени Шевченка. Т. 123–124. Львів, 1917. С. 85, № 12; Documenta Pontificum Romanorum hostoriam Ucrainae illustrantia (1075–1953). Vol. 1. 1075–1700 / Collegit introductione et adnotationibus auxit p. A.G. Welykyj. Romae, 1953. P. 22, № 8.

Текст приводится по изданию А. Тайнера.

      Gregorius episcopus etc. Dileclis filiis ... Priori provinciali Polonie et fratribus Ordinis predicatorum commorantibus in Ruscia, salutem etc.
      Ut fidei vestre puritas sibi tantum eterne vite adipisci delicias non contenta, sed anxia, quod illarum dulcedinem ceterorum fidelium devotio mereatur, eo facilius in huius invio seculi constitutos ad viam dirigat celice mansionis, quo ipsis donantibus nobis, poteritis de potiori gratia providere omnibus, qui ad sollempnem predicationem vestram accesserint, quamdiu fueritis in Ruscia, de Omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia relaxamus, auctoritate vobis presentium concedentes, ut pauperibus, debilibus et infirmis in Ruscie partibus constitutis, qui pro incendiis et violenta iniectione manuum in clericos seculares, vel alias religiosas personas in canonem inciderint sententie promulgate, nequeuntes ad sedem apostolicam personaliter laborare, dummodo dampna passis et iniurias satisfecerint competenter, absolutionis beneficium impendatis, nisi forte adeo ipsorum difficilis fuerit et enormis excessus, quod propter hoc merito ad sedem apostolicam sint mittendi. Presentibus, postquam apostolice sedis legatus Rusciam intraverit, minime valituris.
      Datum Anagnie Idibus Martii, pontificatus nostri anno sexto.

О.Л. Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae; starbel.by/dok/d227.htm, 2019.I.28.