Innocentius episcopus etc. Venerabili fratri ... Episcopo Cracoviensi, salutem etc.
Catholice fidei cultum longius latiusque diffundi per orbem continue super omnia cordis nostri desiderabilia cupientes, ad eiusdem augmentum fidei iugi sollertia non cessamus intendere, ac ut provenire valeat, totius diligentie studium adhibemus, augmentum ipsum per nos et alios omni ope ac opera sollicite procurando. Hinc est, quod cum populus Christianus in Cracovie et Sandomerie partibus frequentibus paganorum insultibus impetatur, propter quod expedit in manu robusta huiusmodi Christi hostibus a christicolis pro christianitatis defensione resisti, et dilectus filius nobilis vir ... Dux partium earumdem pro fide Orthodoxa tuenda, et cultu Christi nominis ampliando, velut eiusdem fidei specialis athleta, contra prefatos hostes indefessa strenuitate decertet, mandamus, quatinus tam per te, quam per alios providos et honestos, quos ad hoc idoneos esse cognoveris, universos fideles partium predictarum, ut ad resistendum prefatis hostibus, expugnandumque ipsos una cum predicto Duce ferventibus animis potenter et viriliter se accingant, attentis et crebris exhortationibus iuxta gratiam tibi celitus attributam inducas. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis predictarum partium, qui cum Duce prefato personaliter contra huiusmodi fidei inimicos accesserint, veniam iuxta quantitatem subsidii et devotionis affectum suorum peccaminum indulgemus.
Datum Lugduni, VII Idus Febr. Anno Quarto.
|