Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae


X–XIII вв. | XIV в. | XV в.

[1238.III.08], Datum Laterani, VIII Idus Martii, anno undecimo. Латеран. Папа Григорий IX сообщает епископу Моденскому, легату в Ливонии, что братья Тевтонского ордена, другие священнослужители и миряне перед крещением язычников обращают их в рабство и не разрешают им свободно пользоваться их имуществом; такая практика запрещается под страхом лишения привилегий и изгнания из Ливонии.

Оригинал: неизвестен.
Копия 1: Тайный архив в Ватикане. Ann. XI, epist. 428 (сигнатура указана А. И. Тургеневым).

Публикации: Акты исторические, относящиеся к России, извлеченные из иностранных архивов и библиотек А.И. Тургеневым. Т. 1. Выписки из Ватиканского тайного архива и из других римских библиотек и архивов с 1075 по 1584 год. СПб., 1841. С. 44-45, № XLVIII.

Текст приводится по изданию А. И. Тургенева.

      ...Episcopo quondam Mutinensi, Apostolicae sedis Legato in Livonia. Gregorius episcopus servus servorum Dei.
      Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod licet pagani, quos lux illa quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum vocat de tenebris ad ammirabile lumen suum, ut relicto gentilitatis errore, fidem Domini nostri Jesu Christi recipiant per baptismum, nullo ante baptismum jugo servitutis aliquatenus premerentur, fratres tamen hospitalis S. Mariae Teutonicorum, et nonnulli alii tam religiosi, quam seculares clerici, et laici non attendentes, quod, Christi fideles effecti, iam non sunt ancille filii, set libere, utpote quos venatos ex aqua, et Spiritus Sanctus ipse unigenitus Dei filius liberavit a iugo peccati, quos vetusta servitus detinebat, eos sub servitute redigere moliuntur, nec permittunt ipsos possidere libere bona sua.
      Ne igitur deterioris conditionis existant Christi caractere insigniti, quam fuerant membra diaboli existentes, mandamus quatinus hujusmodi neophitos non permittas ab aliquibus super premissis aliquatenus molestari. Molestatores hujusmodi per censuram apostolicam, appellatione postposita, compescendo, indulgentia, seu privilegio aliquo non obstante. Quod si forsan aliqui predictorum Unigenito Dei filio fuerint sic ingrati, ut se in hoc opponere dampnabili temeritate presumant, non solum eos privabimus privilegiis, et indulgentiis, si qua in partibus ipsis haberent, verum etiam ipsos de tota Livonia compellemus exire.
      Datum Laterani, VIII Idus Martii, anno undecimo.

О.Л. Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae; starbel.by/dok/d233.htm, 2019.III.13.