Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio illustri Russiae regi salutem et apostolicam benedictionem.
Cum Is, qui secundum suae omnipotentiam maiestatis nec loco potest, nec tempore comprehendi, utpote nihil deficit incircumscriptibilis, et immensus, stabilis manens dat cuncta moveri, faciat spiritus suos angelos et ministros, coelorumque altitudine inclinata carnem assumens humanam, pro eo, quod deliciae suae sunt esse cum filiis hominum, discipulos, quos elegerat, in mundum destinaverit universum, ut omni praedicarent evangelium creaturae, suo nos instruxit exemplo, ut eius sequentes vestigia, cum assumpti simus in plenitudinem potestatis, nec per nos ipsos possimus singulis negotiis imminere, tunc eos, quos in partem sollicitudinis evocavimus, onera, quasi Jethro usi consilio, dividamus, unicuique secundum virtutem propriam, quae variis temporibus imminent, committendo.
Sane cum in partibus tuis mores et ritus Graecorum, qui superstitiose ac dampnabiliter ab unitate ecclesiastica recesserunt, fuerint hactenus non sine animarum periculis observati et nuper gratia favente divina illuminatum fuerit cor tuum, ut recognoscens Romanam Ecclesiam matrem aliarum omnium et magistram ac Summum Pontificem successorem Petri, cui collate sunt claves Regni coelestis ligandi et solvendi et Jesu Christi vicarium esse caput, quia cum unus sit Dominus, una fides, unum baptisma, unum principium, unum corpus Ecclesiae militantis; corpus cum pluribus capitibus monstruosum, sine capite acephalum censeretur, ad devotionem et oboedientiam Apostolicae Sedis et nostram redire, sicut accepimus, affecteris, nos ei assurgentes in laudem, qui oculos Tobiae per collirum ex felle piscis illuminare dignatus est et aperire oculos caeci nati, ac exultantes cum muliere, quae iuxta veritatem evangelicam, dragmam, quae perierat, reinvenit.
Venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Pruscie et Estonie, Apostolicae Sedis legatum, virum utique secundum cor nostrum, morum honestate decoratum, litterarum scientia praeditum et consilii maturitate praeclarum, qui tibi verba vitae deferet et nostram et fratrum nostrorum plenius voluntatem exponet, ad partes tuas, commisso sibi in eisdem partibus plene legationis officio duximus destinandum, concessa ei libera potestate, ut evellat et destruat, dissipet et disperdat, aedificet et plantet, prout secundum Deum viderit expedire.
Quocirca serenitatem tuam regiam rogamus, monemus et hortamur attente mandantes, quatenus eidem legato super his et contra Tartaros impendas sibi consilium, auxilium et favorem, quod exinde apud Deum meritum et apud homines tibi compares nomen bonum. Nosque serenitatem regiam dignis valeamus in Domino laudibus comendare.
Datum Lugduni, V nonas Maii, anno tertio.
In eundem modum universis Christi fidelibus in Russiae partibus constitutis.
|