Innocentius episcopus etc. Archiepiscopo Pruscie et Estonie Apostolice Sedis Legato.
Cum Is, qui secundum sue omnipotentiam maiestatis, nec loco potest, nec tempore comprehendi, utpote nihil deficit incircumscriptibilis, et immensus, stabilis manens dat cuncta moveri, faciat spiritus suos angelos et ministros, celorumque altitudine inclinata carnem assumens humanam, pro eo, quod delicie suae sunt esse cum filiis hominum, discipulos, quos elegerat, in mundum destinaverit universum, ut omni praedicarent evangelium creature, suo nos instruxit exemplo, ut eius sequentes vestigia, cum assumpti simus in plenitudinem potestatis, nec per nos ipsos possimus singulis negotiis imminere, tunc eos, quos in partem sollicitudinis evocavimus, onera, quasi Jethro usi consilio, dividamus, unicuique secundum virtutem propriam, quae variis temporibus imminent, committendo.
Sane cum in partibus Ruscie mores et ritus Grecorum, qui superstitiose ac dampnabiliter ab unitate ecclesiastica recesserunt, fuerint hactenus non sine animarum periculis observati, nuper gratia favente divina illuminata sunt corda eorum, ut recognoscentes Romanam Ecclesiam matrem aliarum omnium et magistram ac Summum Pontificem successorem Petri, cui collate sunt claves Regni celestis ligandi et solvendi et Jesu Christi vicarium esse caput, quia cum unus sit Dominus, una fides, unum baptisma, unum principium, unum corpus Ecclesiae militantis; corpus cum pluribus capitibus monstruosum et sine capite acephalum censeretur, ad devotionem et obedientiam Apostolice Sedis et nostrae redire accepimus affectati, nos ei assurgentes in laudem, qui oculos Tobiae per collirium ex felle piscis illuminare dignatus est et aperire oculos ceci nati, ac exultantes cum muliere, quae iuxta veritatem evangelicam, dragmam, quae perierat, reinvenit.
Te, de cuius prudentia indubitatam fiduciam gerimus, qui eis verba vite deferes et nostram et fratrum nostrorum voluntatem expones, ad partes illas, commisso sibi in eisdem partibus plene legationis officio, duximus destinandum, concessa tibi libera potestate, ut evellas, destruas, dissipes et disperdes, aedifices et plantes, prout secundum Deum viderit expedire.
Quocirca fraternitatem tuam rogamus, monemus et hortamur attente mandantes, quatenus legationem ipsam pro Christo susceptam sic studeas in propagationem et corroborationem catholice fidei iuxta datam tibi a Domino gratiam laudabiliter exercere, quod exinde apud homines tibi compares nomen bonum, nosque diligentiam tuam dignis in Domino laudibus commendemus.
Datum Lugduni, V nonas Maii, anno tertio.
|