Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae


X–XIII вв. | XIV в. | XV в.

1245.VI, anno Dominicae incarnationis millessimo ducentesimo quadragesimo quinto, mense Iunio, tertiae indictionis. Верона. Император Священной Римской империи Фридрих II по просьбе магистра Тевтонского ордена Генриха фон Гогенлоэ жалует Тевтонскому ордену во владение земли Курляндии, Литвы и Семигалии в целях распространения христианства.

A. Привилегия на владение Курляндией, Литвой и Семигалией

Оригинал: Geheimes Staatsarchiv Preußischer Kulturbesitz. XX. HA, OBA, Nr. 00012. По описанию 1833 г., пергамен, к которому на красном шелковом шнуре привешена печать, сделанная из листового золота (шнур продет сквозь скрепленные между собой половинки печати).
Копия 1: Курницкая библиотека (Польша). Рукопись Яна Длугоша 1469 г., текст документа помещен среди материалов судебного процесса между Тевтонским орденом и Польским королевством, проходившего в июле 1416 г. на Констанцском соборе (в этом списке вместо Семигалии называется Жемайтия – "Samagittarum"). Рукопись издана Т. Дзялынским в 1856 г.

Публикации: David L. Preussische Chronik. Bd. 2. Königsberg, 1812. S. 126–131 (издано по оригиналу публикаторами хроники Лукаса Давида); Index corporis historico-diplomatici Livoniae, Esthoniae, Curoniae oder Kurzer Auszug aus derjenigen Urkunden-Sammlung, welche für die Geschichte und das alte Staatsrecht Liv-, Ehst- und Kurland's [...] von den Ritterschaften Liv-, Ehst- und Kurland's zusammengebracht worden ist. Tl. 1. Vom Jahre 1198 bis zum Jahre 1449 incl. Dorpat – Riga, 1833. S. 18, № 71; Liv-, esth- und curländisches Urkundenbuch nebst Regesten / Hrsg. von F. G. von Bunge. Abteilung 1. Bd. 1. 1093–1300. Reval, 1853. Col. 241–244, № 185 (по оригиналу; регест: S. 53–54, № 207); Lites ac res gestae inter Polonos Ordinemque Cruciferorum. Ed. prima / Ed. T. Działyński. T. 3. Poznań, 1856. P. 142–144 (по копии 1).

B. Привилегия на владение Пруссией, Литвой и Русью (фальсификат XIV или начала XV в. на основе A)

Копия 1: Курницкая библиотека (Польша). Рукопись Яна Длугоша 1469 г., описание см. выше. В этом списке акт датирован не июнем, а маем.
Копия 2: По обозначению М. Перлбаха, "Abschrift und Uebersetzung im Cod. 849 bibl. Lips. Senat. p. 259v/60v. Nr. 173".

Публикации: Lites ac res gestae inter Polonos Ordinemque Cruciferorum. Ed. prima / Ed. T. Działyński. T. 3. Poznań, 1856. P. 130–142; Perlbach M. Preussisch-polnische studien zur Geschichte des Mittelalters. H. 1. Zur Kritik der ältesten Preussischen Urkunden mit vier Schrifttafeln. Halle, 1886. S. 109–111.

A. Привилегия Тевтонскому ордену на владение Курляндией, Литвой и Семигалией, оригинал (по изданию Ф. Г. фон Бунге)

      In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis, amen.
      Fridericus secundus, Divina favente clementia Romanorum imperator, semper augstus, Ierusalem et Siciliae rex.
      Ad hoc Deus imperium nostrum prae regibus orbis terrae sublime constituit et per diversa mundi climata ditionis nostrae terminos ampliavit, ut ad magnificandum in seculis nomen eius et fidem in gentibus propagandam prout ad praedicationem evangelii sacrum Romanum imperium praeparavit sollicitudinis nostrae cura versetur, ut non minus ad depressionem, quam conversionem infidelium gentium intendamus, illius provisionis gratiam indulgentes, per quam viri catholici, pro subiugandis barbaris nationibus et Divino cultui reformandis, instantiam diuturni laboris assumant et tam res quam personas indeficienter exponent. Eapropter per praesens privilegium notum fieri volumus modernis imperii et posteris universis, qualiter frater Heinricus de Hohenloch, venerabilis magister sacrae domus hospitalis Sanctae Mariae Theutonicorum Ierusalemitani, fidelis noster, devotam animi sui voluntatem attentius reserando proposuerit coram nobis, quod ipse et fratres domus suae pio aestuantes desiderio ad dilatandam fidem catholicam, et cultum Divini nominis ampliandum, sub confidentia Divini auxilii, laborem libenter assumerent, et insisterent opportune, ad ingrediendum et obtinendum terras Curlandiam, Letowiam et Semigalliam, ad honorem et gloriam veri Dei et celsitudinem nostram attentius implorabat, quod si dignaremur annuere votis suis, ut auctoritate nostra fretus, inciperet aggredi et prosequi tantum opus, et ut nostra sibi et domui suae concederet et confirmaret serenitas, omnes terras, quae in partibus praedictis, Curlandia videlicet, Letowia et Semigallia, per suam et fratrum suorum instantiam fuerint acquisitae, et insuper domum suam immunitatibus, libertatibus et aliis concessionibus, quas de conquisitione praedictorum terrarum petebat, nostrae munificentiae privilegio muniremus, ipse ad ingressum et conquisitionem terrarum praedictarum continuis et indefessis laboribus bona domus exponeret et personas.
      Nos igitur, attendentes promptam et expositam voluntatem et ferventem devotionem eiusdem magistri, qua pro terris ipsis suae domui acquirendis, ferventer in Domino aestuabat, et quod terrae ipsae sub monarchia imperii sint contentae, confidentes quoque de prudentia magistri eiusdem, quod homo sit potens opere et sermone, et per suam et fratrum suorum instantiam potenter incipiet et conquisitionem terrarum ipsarum viriliter prosequetur, nec desistet inutiliter ab inceptis, sicut plures multis laboribus, in eodem negotio frustra temptatis, cum viderentur proficere defecerunt, auctoritatem eidem magistro concessimus, terras praedictas cum viribus et totis conatibus invadendi, concedentes et confirmantes eidem magistro, successoribus eius et domui suae, in perpetuum omnes terras, quas in partibus Curoniae, Letowiae et Semigalliae, Deo faciente conquiret, velut vetus et debitum ius imperii, in montibus, planitie, nemoribus, fluminibus et in mari, ut eas liberas ab omni servitio et exactione teneant et immunes, et nulli teneantur inde, nisi tantum nobis et successoribus nostris, Romani principibus, respondere.
      Liceat insuper eis per omnes terras conquisitionis eorum, sicut acquisitae per eos et acquirendae fuerint, ad commodum domus passagia et thelonia ordinare, nundinas et fora statuere, monetam cudere, tallias et alia iura taxare, directuras per terram, in fluminibus et in mari, sicut utile viderint, stabilire; fodinas et megeras auri et argenti, ferri et aliorum metallorum, ac salis, quae fuerint, vel invenientur in terris ipsis, possidere perhenniter et habere.
      Concedimus insuper eis, iudices et rectores creare, qui subiectum sibi populum, tam eos videlicet qui conversi sunt, quam alios omnes in sua superstitione degentes, iuste regant et dirigant, et excessus malefactorum animadvertant, secundum quid ordo exigerit aequitatis. Praeterea civiles et criminales causas audiant et dirimant secundum calculum rationis.
      Adicimus insuper ex gratia nostra, quod idem magister et successores sui iurisdictionem et potestatem illam habeant et exerceant in terris suis, quam aliquis princeps imperii melius habere dinoscitur in terra, quam habet, ut bonos usus et consuetudines ponant, assisias faciant et statuta, quibus et fides credentium roboretur et omnes eorum subditi pace tranquilla gaudeant et utantur.
      Ceterum auctoritate praesentis privilegii firmiter prohibemus, ut nullus princeps, dux, marchio, comes, praelatus, officialis, nullave persona, sublimis vel humilis, ecclesiastica vel mundana, contra praesentis concessionis et confirmationis nostrae tenorem audeat aliquid attemptare. Quod si praesumpserit, indignationem nostri culminis et poenam quingentarum librarum auri se noverit incursurum, quarum medietas camerae nostrae, reliqua vero passis iniuriam applicetur.
      Ad huius igitur concessionis et confirmationis nostrae futuram memoriam et robur perpetuo valiturum, praesens privilegium fieri et bulla aurea, typario nostrae maiestatis inpressa, iussimus communiri.
      Huius rei testes sunt: Chunradus illustris, Romanorum in regem electus; Eberhardus Salzpurgensis archiepiscopus, Sifridus Ratisponensis episcopus, imperialis aulae cancellarius; Rogerus Pattaviensis episcopus, Chunradus Frisingensis episcopus, Heinricus Babbergensis electus, Egeno Brixinensis electus, Fridericus Campidonensis abbas, Chunradus Elwacensis abbas, Fridericus dux Austriae et Stiriae, Otto dux Meraniae, Bernhardus dux Karinthiae, Albertus comes Tirolensis, Ulricus comes de Ultimis, Rodolphus comes de Habchesburch, Ludowicus comes de Froburch, Godefridus et Chunradus de Hohenloch et alii quam plures.
      Signum domini nostri Friderici, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, [loco monogr.] Ierusalem et Siciliae regis.
      Acta sunt haec anno Dominicae incarnationis millessimo ducentesimo quadragesimo quinto, mense Iunio, tertiae indictionis, imperante domino nostro Frederico, gloriosissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Ierusalem et Siciliae rege: Romani imperii anno vicesimo quinto, regni Ierusalem vicesimo primo, regni vero Siciliae quadragesimo septimo, feliciter, amen.
      Datum Veronae, per manus magistri, Werdensis praepositi, imperialis aulae notarii, anno, mense et indictione praescriptis.

B. Привилегия Тевтонскому ордену на владение Пруссией, Литвой и Русью, фальсификат XIV или начала XV в. на основе A (по изданию М. Перлбаха; курсивом обозначены интерполяции)

      In nomine Sancte et Individue Trinitatis, amen.
      Fredericus secundus, divina favente clemencia Romanorum imperator, semper augstus, Jerusalem et Sicilie rex.
      Ad hoc Deus imperium nostrum pre regibus [orbis] terre sublime constituit et in diversis mundi climatibus nostre [iurisdiccionis] terminos ampliavit, ut ad magnificandum in futurum nomen eius et fidem in gentibus propagandam nostre sollicitudinis cura versetur, prout ad predicationem evangelii sacrum Romanum imperium ad hoc Deus preparavit, ut non minus ad depressionem sed plus ad conversionem gencium incredibilium [intendamus], illius provisionis graciam indulgentes, quo viri catholici, pro subiugandis barbaris nacionibus et divino cultui reformandis, instanciam diuturni laboris assumant et incessanter res et personas exponant. Hinc est igitur, quod presentis privilegii serie volumus fieri notum universis nostri imperii, qui nunc sunt, et in posterum veniendis, qualiter frater Heinricus de Hoenloch, venerabilis magister sacre domus hospitalis Sancte Marie Theutonicorum in Jerusalem, fidelis noster [coram] nobis proposu[er]it devotam animi sui voluntatem reserando, quod ipse et fratres domus sue ferventi desiderio ad propagandam fidem catholicam et omnipotentis obsequium in providencia Dei auxilii benivole laborem assumerent et insisterent ad invadendum et conquirendum terras istas videlicet Prussiam, Litwaniam et Russiam in laudem veri Dei et magnificenciam nostram diligenter implorabat et petebat humiliter, quod nostra sibi serenitas et domui sue concederet et confirmaret omnes terras, quas in prenominatis partibus Prussie, Lytwanie et Russie cum sua et fratrum suorum instancia conquireret.
      De speciali et imperiali nostre maiestatis gracia concedimus eis has terras, quas vel quascunque alias cum earum attinenciis scismaticorum aut infidelium Deo faciente conquisiverint, in quacunque fidem dilataverint catholicam vel postea se locaverint. Et eciam eidem magistro et successoribus suis in predictis et quibuscunque aliis quibus laus in celo et fides in terra roboratur et eorum pro augmentacione propria eos magis reddere volentes proniores et effusione sanguinis eorum maius a Deo meritum et premium sempiterne salutis obtinendum donamus ex imperiali singularique nostre maiestatis gracia conferimus manifeste, quod ubi vexillum eorum vel ad quoscunque fines et partes infidelium transierit cum exercitu, eosdem fines et partes in perpetuum obtineant libere teneant et quiete, vel si castra edificaverint, expugnaverint et ea possederint et eis Dei permissione reexpugnarentur, sepedicto magistro et successoribus suis cum omnibus attinenciis debent in pristinam restitui possessionem.
      Nos igitur, attendentes promptam plenamque voluntatem et ferventem devocionem eiusdem magistri, qua pro terris sue domui conquirendis, ferventer in Domino estuabat, et quod ipse terre sub monarchia imperii sunt contente, volumus et ex speciali gracia concedimus, quod hiidem Pruteni, Litwani, Ruteni quascunque terras post resipiscenciam et conversionem eorum obtinuerint, in feodum ab eodem magistro et successoribus suis debent recipere perhenniter et habere. Nos eciam confedimus de prudencia eiusdem magistri, quod homo sit potens verbo et opere [et] per suam et fratrum suorum instanciam potenter incipiet et conquisicionem earundem terrarum viriliter prosequetur, nec desistet inutiliter ab inceptis, quemadmodum plures multis laboribus, in eodem negocio frustra temptatis, cum viderentur proficere, defecerunt: auctoritatem eidem magistro concessimus predictam terram in iure et totis viribus se intromittendum, concedentes et confirmantes eidem magistro et successoribus eius et domui sue in perpetuum omnes terras, quas in prefatis partibus Prussie, Lithuanie et Russie, Deo cooperante conquiret, velud vetus et debitum ius imperii, in montibus, planicie, nemoribus, fluminibus et in mari, [ut] easdem omni omni sine exaccione habeant servicio et immunes libere possideant atque regant et nulli proinde respondere teneantur.
      Licet insuper eis per omnes terras conquisicionis eorum, sicut illa que acquisita sunt et acquirenda fuerint, ad comodum domus sue passagia et theolonea ordinare, nundinas et alia fora statuere, monetam cudere, talliam et alia in iure taxare, directuras per terram, in fluminibus et in mari, sicut utile viderint, stabilire, fodinas auri et argenti et alterius metalli et salis, que sunt aut invenientur, possidere perhenniter et habere.
      Concedimus et insuper iudices et rectores [creare], qui subiectum eis populum, tam eos, qui conversi sunt, quam omnes alios in sua supersticione degentes, iuste regant et dirigant, et excessus maleficorum animadvertant, secundum quid ordo exigit equitatis. Preterea mundanas et criminales causas audiant et dirimant secundum calculum racionis.
      Adicimus eciam ex gracia nostra, quod magister et successores sui iurisdictionem, dominium et potestatem habeant et exerceant in terris suis, quam aliquis princeps imperii melius habere dinoscitur in terra, quam habet, ut bonos usus ponant et consuetudines, assisias faciant et statuta, quibus fides credentium roboratur et omnes eorum subditi pace tranquilla gaudeant et utantur.
      Post hec auctoritate privilegii presentis prohibemus, quod nullus princeps, dux, marchio, comes, prelatus, officialis, advocatus, nec ulla persona, sublimis vel humilis, ecclesiastica vel mundana, audeat quidquam attemptare contra tenorem istius donacionis et confirmacionis. Quod si quis facere presumpserit, se nostre celsitudinis indignacionem noverit et penam quingentarum librarum argenti incursurum, quarum medietas camere nostre, reliqua passis iniuriam persolvetur.
      Verumtamen presens privilegium in omnibus suis punctis et articulis eque bene predictorum donacionis et confirmacionis nostre roboracionis et gracie integrum debet incorruptum et a quolibet inviolabiliter observari.
      Ad futuram memoriam huius concessionis nostre et perpetue confirmacionis manendum hoc privilegium fieri iussimus et sigillo nostre maiestatis signo presso fecimus communiri.
      Huius rei testes sunt: Conradus illustris Romanorum in regem electus, Eberhardus Salczburgensis archiepiscopus, Sifridus Ratisponensis episcopus, imperialis aule cancellarius, Rogerus Pataviensis episcopus, Conradus Frisingensis episcopus, Fredericus dux Austrie et Stirie, Bernhardus dux Carinthie.
      Signum domini nostri Frederici, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.
      Acta sunt hec anno Domini M. CC. XLV, mense Junio, tertie indictionis, imperante domino nostro Frederico, gloriosissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege: Romani imperii anno XXV, regni Jerusalem XXI, regni vero Sicilie XLVII, [feliciter, amen].
      Datum Verone, per manus magistri Friderici Werdensis prepositi, imperialis aule notarii, [anno, mense et indictione prescriptis].

О.Л. Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae; starbel.by/dok/d261.htm, 2019.IV.25.