Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae


X–XIII вв. | XIV в. | XV в.

[1251.VII.17], Datum Mediolani, XVI Kalendas Augusti, anno nono. Милан. Папа Иннокентий IV поручает епископу Кульма [Хейденрейху] найти подходящего кандидата и назначить его епископом Литвы, взяв с него присягу верности папе и Церкви.

Оригинал: неизвестен.
Копия 1: Тайный архив в Ватикане. Reg. Vat. Vol. 22, d. 113, ep. 4.

Основные публикации и литература: Акты исторические, относящиеся к России, извлеченные из иностранных архивов и библиотек А.И. Тургеневым. Т. 1. Выписки из Ватиканского тайного архива и из других римских библиотек и архивов с 1075 по 1584 год. СПб., 1841. С. 75–76, № LXXXV; Vetera monumenta Poloniae et Lithuaniae / Ed. A. Theiner. T. 1. 1217–1409. Romae, 1860. P. 50, № 105; Urkundenbuch des Bisthums Culm / Bearb. von. C. P. Woelky. Th. 1. Danzig, 1885. S. 15, № 28; Міндаў кароль Літовіі ў дакументах і сьведчаньнях / Уклад., падрыхт. да выд., пераклад А. А. Жлуткі. Менск, 2005. С. 57–58, № 5 (по копии 1, перевод на белорусский язык).

Латинский текст воспроизводится по публикации А. А. Жлутко.

      Eidem [episcopo Culmensi].
      Ad hec semper nostri cordis aspirat affectio, ut sicut omnis terra Dei magestate repletur, sic et ubique notitia sui gloriosi nominis habeatur. Sane per inspirationis sue gratiam iam provenisse percepimus, quod carissimus in Christo filius noster Mindowe, illustris rex Luthowie, olim in tenebris positus, cum numerosa multitudine paganorum ad gloriam divini nominis regenerari se fecit per unde gratiam baptismalis. Quia vero tam pia et clara regis eiusdem merita nos inducunt, ut ipsius iusta desideria favore benivolo compleamus, nos, de tua circumspectione confisi, presentium tibi auctoritate committimus, quatinus virum honestum et providum, ac in spiritualibus et temporalibus circumspectum, qui pontificali conveniat oneri et honori, predicte Lithowie auctoritate nostra preficias in episcopum et pastorem, ac, duobus vel tribus accersitis episcopis, sibi munus consecrationis impendas, prius tamen ei a predicto rege optimo terre solo pro fundanda cathedrali ecclesia et honorabilibus ac decentibus dotibus assignatis, cui licitum esse volumus, ut quotiens oportunum fuerit, terram ipsius regis visitet et cuncta ibidem exerceat, que non possunt nisi per episcopum exerceri. Ceterum, postquam de prefato episcopo, quem soli Romano pontifici volumus subiacere, provisum fuerit iuxta mandati nostri tenorem, tu ab ipso fidelitatis solite iuramentum nostro et ecclesie Romane nomine recipias iuxta formam, quam sub bulla nostra tibi mittimus interclusum. Formam autem iuramenti, quod ipse prestabit, de verbo ad verbum per eius patentes litteras, suo sigillo signatas, nobis per proprium nuntium quantocius destinare procures.
      Contradictores autem, si qui fuerint, vel rebelles etc. Non obstante, si aliquibus sit indultum etc. ut supra in proxima.
      Datum ut supra [Mediolani, XVI Kalendas Augusti, anno nono.]

О.Л. Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae; starbel.by/dok/d267.htm, 2019.IV.29.