Текст по копии 1 с сокращенной начальной частью (David L. Preussische Chronik. Bd. 7. S. 137–138)
Mindowe Dei gratia Rex Lettowie etc. Quoniam inspirationis diuine gratia faciente per consilium etc. fratrum etc. in Liuonia de tenebris gentium in ecclesie Jesu Christi lumen sumus vocati ac renati etc. necessarium nobis vidimus etc. terras inferius nominandas domui eorum de consensu heredum nostrorum contulimus etc. ea conditione interposita, vt ipsi fratres per se ac suos in expensis propriis maceriali gladio, auxilio et consilio nobis ac regni nostri legitimis successoribus assistant perpetuo contra nostros et fidei inimicos. Econtra nos et successores nostros eodem modo et per omnia fratribus eisdem obligamus.
Nomina autem terrarum sunt hec: Rasseyene medietatem, Lukowe medietatem, Betegalle medietatem, Eregalle medietatem, Deynowe medietatem, Kulene totum, Karsowe totum, Crase totum, Nederowe totum, Weyze totum, aliud Weyse totum, Wange totum.
In huius rei testimonium presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari.
Presentes fuerunt cum hec fierent: dominus Culmensis Episcopus, Magister Andreas fratrum predictorum et fratres sui Andreas, Iohannes pincerna, Sittherus dapifer et Theodericus de Hassendorp; de fratribus predicatoribus frater Sinderamus; de fratribus minoribus frater Adolfus et sui socij et alij quamplures.
Datum in Lettowia in curia nostra, anno Domini Mo. CCo LIIIo mense Iulio.
|
Текст по копии 2 (Liv-, esth- und curländisches Urkundenbuch nebst Regesten. Col. 333–334)
Mindowe Dei gratia Rex Lettowiae etc. Quoniam inspirationis Divinae gratia faciente per consilium dilectorum nobis in Christo magistri et fratrum domus Theutonicae in Livonia de tenebris gentium in ecclesiae Iesu Christi lumen sumus vocati ac renati per undae gratiam baptismatis, ac sanctissimus pater ac dominus noster, Innocentius papa quartus, personam, regnum et omnia bona nostra iurisdictioni ac protectioni apostolicae sedis subiiciens, auctoritate sua nos fecit coronari in regem totius Lettowiae ac terrarum omnium, quas Divinae virtutis auxilio iam eripuimus de infidelium manibus, vel eripere poterimus in futurum, ut fini laudabili valeat consumari, quod in nobis inchoatum est, fideique rebelles et turbatores regni nostri manu potenti reprimere valeamus, necessarium nobis vidimus magistri et fratrum auxilium praedictorum, quod et ipsi nobis ferendum, ut in eorum litteris, super hoc confectis, plenius continetur, sub iureiurando firmiter promiserunt. Quamvis autem militia eorundem fratrum ordinis instituta noscatur contra fidei et ecclesiae turbatores, et ipsi nobis plus, quam ceteris Christianis, auxilium suum ferre essent parati ad resistendum inimicis fidei, absque obligationis vinculo speciali vitam aeternam sufficiens sibi stipendium repraesentarent, tamen ut suam obligationem nobis in hac novitate maxime necessariam efficacius in auxilio nobis ferendo valeant observare, terras inferius nominandas domui eorum de consensu heredum nostrorum contulimus, libere ac quiete perpetuo possidendas, ea conditione interposita, ut ipsi fratres per se ac suos in expensis propriis materiali gladio, auxilio et consilio nobis ac regni nostri legitimis successoribus assistant perpetuo contra nostros et fidei inimicos, contra nos et successores nostros eodem modo et per omnia fratribus eisdem obligamus.
Nomina autem terrarum sunt haec: Rasseyene medietatem, Lukowe medietatem, Betegalle medietatem, Eregalle medietatem, Deynowe medietatem, Kulene totum, Karsowe totum, Crase totum, Nederowe totum, Weyze totum, aliud Weyse totum, Wange totum.
In huius rei testimonium praesentes litteras sigillo nostro fecimus roborari.
Praesentes fuerunt cum hec fierent: dominus Culmensis episcopus, magister Andreas fratrum praedictorum et fratres sui Andreas, Iohannes pincerna, Sittherus dapifer et Theodericus de Hassendorp; de fratribus praedicatoribus Sinderamus; de fratribus minoribus frater Adolfus et sui socii et alii quam plures.
Datum in Lettowia in curia nostra, anno Domini MCCLIII, mense Iulio.
|