Clemens episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Johanni archiepiscopo Bremensi et dilecto filio magistro Alberto de Mediolano, canonico Ravennatensi, capellano nostro, salutem et apostolicam benedictionem.
In vinea Domini licet immeriti cultores positi et custodes sic in ipsius culture salubrisque custodie nos debemus ministeriis exercere, ut in ipsa infatigabiliter operantes extirpandis vitiorum spinis et peccatorum tribulis, que superfitiem eius interdum obumbrare conantur, necnon plantandis virtutum germinibus, in quibus altissimus delectatur, fervore spiritus et diligenti sollicitudine intendendo ipsam ab illis presertim offensionum discriminibus tueamur, que sub pietatis specie cautius subintrantes difficilius precaventur.
Sane tam predecessorum nostrorum Romanorum pontificum quam nostris continuatis successive temporibus ex clamore valido et insinuatione famosa ad audientiam sedis apostolice est deductum, quod preceptores et fratres hospitalis sancte Marie Theotonicorum ad hec solum per sedem eandem in Rigensi, Liuonie et Pruscie provinciis constituti, ut ecclesias ac personas ecclesiasticis aliosve catholice fidei professores vallo fortitudinis munientes ipsos a paganorum et scismaticorum tueantur incursibus et ad dilatandum ibi catholice fidei nomen et cultum iugiter elaborent, in gravem, proch dolor, nostri redemptoris iniuriam, fidelium cunctorum obprobrium et eiusdem fidei detrimentum facti sunt hostes domestici et familiares sunt redditi inimici non insurgentes pro Christi nomine adversus hostes fidei, sed in eorundem favorem, quod stupet auditus, variis calliditatum generibus dimicantes potius contra Christum, ad id precipue, prout evidentia facti ostendere dicitur, intendentes, ut ecclesiis omnibus earumque facultatibus aliisque bonis fidelium dictarum partium eorum usibus applicatis in rerum amplitudine contabescant, propter quod dimissa Christi militia, immo1 contra Christi fideles armis nequitie bellum miserabile conserentes2 nonnullos archiepiscopos, qui fuerunt pro tempore, aliosque prelatos et personas ecclesiasticas in dignitatibus constitutas illarum partium non absque iniectione manuum in ipsos Dei timore postposito temere, violenta, detestabili et sacrilego ausu capere, diris mancipare carceribus et alias eis graves corporales afflictiones inferre dampnabiliter presumpserunt ac de quatuordecim ecclesiis suffraganeis, quas Rigensis ecclesia metropolis partium earundem habere consueverat, septem totaliter deleverunt, septem aliis in tali statu dimissis, ut plus sint dedecori et pudori decentie pastoralis, quam si penitus non adessent.
Nam de quatuor earum eiectis canonicis in eis canonice institutis fratres sui ordinis pro canonicis in dictis ecclesiis locaverunt, quos in eisdem de facto instituunt et destituunt, sicut volunt, et tales eorum confratres pro canonicis se gerentes eligunt in episcopos, quos iidem preceptores et fratres mandant de suis confratribus eligendos, electi vero taliter falsa, immo verius, confirmatione aliqua non obtenta in episcopos se faciunt consecrari nullam obedientiam eidem Rigensi ecclesie locorum metropoli facientes. In residuis autem tribus cathedralibus ecclesiis vacantibus intrudunt personas, quas volunt, eciam minus dignas, de quibus per potentie sue abusum electionem faciunt celebrari ac de modo et forma electionum huiusmodi nulla examinatione premissa per antedictos fratres sui ordinis pro episcopis se gerentes electos huiusmodi in episcopos faciunt consecrari.
Omnia bona earundem ecclesiarum, que insignes consueverant habere pontifices cum solennibus capitulis, latis et magnis facultatibus et redditibus habundantes propriis usibus non absque pernitioso earundem ecclesiarum dispendio enormiter applicando seque, ut liberius in predictam metropolim et ecclesias ceterosve prelatos et fideles provinciarum et partium predictarum valeant desevire eorumque municiones, castra, terras, iurisdictiones et iura proprie subicere dicioni, [se] eisdem paganis nequam amicitie federe unientes3 ac publicum eis adversus dictos fideles impendentes auxilium, consilium et favorem ferrum, arma, equos et alia mercimoniorum genera, per que dicti pagani fideles eosdem possint acerbius impugnare, vendunt et per alios ipsis vendi permittunt, quodque gravius est, iidem preceptores et fratres non solum a confinibus eorundem paganorum, in quibus contra illorum incursus debuissent se murum defensionis opponere, in detrimentum fidelium recesserunt, sed quoddam castrum eiusdem Rigensis ecclesie eisdem paganis pro certa quantitate pecunie venundantes. Regnum Plochech4, quod quondam rex Plochensis5 ad fidem Christi conversus prolem non habens legitimam eidem ecclesie Rigensi contulerat pro anime sue salute, dictis paganis non absque iactura multitudinis innumerose fidelium dimiserunt, cuius occasione due solennes cathedrales Czelouiensis6 videlicet et Rutheniensis7 ecclesie consistentes in regno predicto, totaliter sunt delete, quibus castro et regno ad manus dictorum infidelium taliter devolutis dicti pagani a locis confinium repulsis fidelibus magnam partem dictarum provinciarum tunc fidelium multitudine populosam8 in solitudinem redegerunt eisdem fidelibus partim peremptis gladio, partim eorundem paganorum miserabili iugo suppositis perpetuo servitutis quodque detestabilius est, si quando iidem preceptores et fratres offendendi paganos sub cuiusdam umbre pallio velint ostendere se gerere voluntatem, illos fraudulenter impugnant, ut ex eorum facto fideles atrocius impugnentur, eosdem paganos ex tenuis prede dampno modico ad destruendum reliqua castra eiusdem Rigensis provincie pravis nocendi artibus irritantes.
Fertur eciam de ipsis execrabile facinus, dirum nefas, quod, cum rex paganorum cum suis subditis fuisset ad fidem Christi conversus ac diversos episcopos successive et presbyteros seculares ac fratres predicatorum et minorum ordinum in toto regno suo ordinasset ad extirpationem errorum et illuminationem ac plantationem orthodoxe fidei permansuros, iidem preceptores et fratres, pro pudor! velut eiusdem fidei subversores quosdam eorundem episcoporum, presbyterorum et fratrum exinde deici, quosdam vero interfici latentibus et occultis studiis procurarunt et taliter pagani etiam ad fidem conversi lumine veritatis abiecto errores, proch dolor! pristinos resumpserunt et sic quondam Lechoniensis9 ecclesia cathedralis in dicto regno consistens cum sua civitate et diocesi non absque multorum fidelium animarum et corporum deplorando periculo miserabiliter fuit deleta.
Populum etiam christianum terre Semigallie habentem episcopum et presbyteros orthodoxos, qui eis sacramenta ecclesiastica ministrabant, iidem preceptores et fratres totaliter deleverunt; nobiliores eiusdem terre, quos ad convivium invitarunt, proditionis10 infande sevitia mutilatione capitum perimentes, reliquam multitudinem populi dicte terre ultra quam centum milia fidelium utriusque sexus ad terras paganorum crudeliter profugarunt dictique fideles eorundem paganorum in depressionem fidei perpetue sunt redditi servituti, propter quod episcopatus Semigallie11, qui per septem dietas amplam diocesim obtinebat, totaliter de medio fuit sublatus, et ut omnino impediatur ampliatio fidei in partibus prelibatis et p[ro]ponendi verbum Dei facultas quelibet subducatur, ex eo, quod fratres ordinis minorum castri Brunsberg eiusdem Rigensis provincie predicationi dictorum paganorum instantes verbum Dei continue diffundebant ac quidam frater dicti ordinis iugiter per paganos discurrens virtute verborum et operum coruscando die quolibet multos paganos cognitione vere fidei illustratos sacre regenerationis lavacro innovabat, eisdem fratribus minoribus de dicto loco ignominiose deiectis eundem locum funditus destruxerunt nullos omnino eiusdem verbi predicationi insistere permittentes, ecclesias quoque, oratoria et capellas edificari pro neophitis non permittunt, ita quod dicti neophiti in rudimentis fidei non instructi ac in ecclesiis cum orthodixis participium non habentes nec in fide nec in moribus fidelibus sunt conformes. Pessimum etiam ritum eorundem paganorum sectantes confratres suos, si quos contingit interdum in hostili congressu vel conflictu aliquo vulneribus sauciari, contra morem eiusdem fidei orthodoxe prius quam expirent, impietate quadam sevissime feritatis extingunt eorum corpora flammarum incendio concremando.
Ac ut premissa et alia eorum detestabilia scelera eiusdem sedis effugiant notionem, universos fideles, clericos et laicos, cuiuscunque dignitatis aut status existant, ad exponendum querelas de ipsis tantarum persecutionum necessitate cogente ad sedem apostolicam accedentes crudeliter persecuntur mortem eis per se et alios inferendo, sicut hec in personis quondam magistri Alesii12 doctoris decretorum plebani plebis Thorunensis et aliorum quam plurium, quos redeuntes de Romana curia, ad quam venerant contra eos, crudeliter occiderunt, dicuntur liquido apparere; necdum finem premissis enormitatibus imponentes, sed mali esse et boni credi sub pallio ignorate nequitie cupientes passus et itinera debita, per que de civitate Rigensi exitus et reditus ad eandem quadam necessitate inevitabili peraguntur, sub ea faciunt custodia detineri, ut non nisi personis, quas volunt, gressus ex ea pateat vel regressus sicque dicta civitas exitum et reditum liberum non habendo cuiusdam obsidionis anguste dispendia cogitur deplorare, ad quam quidem obsidionem preclusis itinerum quorumcunque vestigiis fortius angustandam quoddam castrum a superiori parte ac portum monasterii Dunamundensis Cisterciensis ordinis eiusdem Rigensis diocesis, in quo eadem Rigensis ecclesia ius obtinet patronatus, ab inferiori parte eiusdem civitatis consistentia, absque quibus civitatem eandem nec per terre nec per maris vestigia nullus potest ingredi vel exire, quo(d)dam illicito emptionis titulo, cum monasteriorum alienatio sacris prohibita sit canonibus et etiam ipsius monasterii Dunamundensis per pie memorie Gregorii pape VIIII predecessoris nostri privilegium speciale cuiuslibet alienationis contractus foret specialiter interdictus, temeritate propria occuparunt et detinent occupata, propter que in eisdem provinciis, in quibus ecclesiam suam fetu nove prolis ad fidem converse dominus ampliabat, familiari peste intestinam exercente sevitiam non solum fides radicata et fundata non proficit, sed ex persecutione domestica deficit et, nisi celeri occuratur remedio, nomen ibi deperit christianum.
Novissime vero ad nostrum venit13 auditum, quod dicti preceptores et fratres hospitalis eiusdem dilecti filii nobis14 viri Wladislai Cracovie et Sandomirie15 ducis terram hostiliter subintrantes in civitate Gdansco ultra decem milia hominum gladio peremerunt infantibus vagientibus in cunis mortis exitium16 inferentes, quibus etiam hostis fidei pepercisset. Iidem quoque preceptores et fratres quam plura alia detestanda dicuntur committere, quorum series se nimis extenderet, si singulariter singula presentibus clauderentur.
Nos igitur, qui disponente Domino eiusdem dominice vinee regimini17 presidemus, desiderantes, ut in ea virtutum palmites convalescant succisis tribulis vitiorum, attendentes quoque ad18 premissa, que de dictis preceptoribus et fratribus referuntur, utpote perniciosa et fidei nostre contraria, immo cunctorum Christi fidelium cordibus inimica, sub dissimulatione transire salva conscientia nequeamus, considerantes etiam, quod in talibus debite correctionis differre remedium nihil esset aliud quam licentiam sceleribus indulgere, discretionem vestram, de quorum circumspectionis industria plenam in Domino fiduciam obtinemus, hortandam attente duximus et monendam vobis per apostolica scripta districte precipiendo mandantes, quatinus ad partes illas seu ad loca illarum partium, que vobis pro executione huiusmodi negotii videri poterunt magis apta, vos personaliter conferentes et habentes pre oculis solum Deum contra predictos preceptores et fratres eiusdem hospitalis in dictis provinciis et partibus consistentes super premissis omnibus et singulis, necnon super articulis, quos sub bulla nostra vobis destinamus inclusos, ac super aliis criminibus et excessibus, super quibus eos inveneritis publice diffamatos, inquiratis diligentius veritatem eaque diligenter et sollicite inquisita, quecunque inveneritis, in scriptis redacta ac sufficienter instructa nobis sub sigillis vestris procuretis fideliter intimare.
Ceterum castrum et monasterium Dunamundense, quod dicti preceptores et fratres, ut premittitur, sub cuiusdam emptionis colore detinent occupatum, per eosdem preceptores et fratres facientes expeditum et liberum omnino dimitti ipsum usque ad eiusdem sedis beneplacitum prefate sedis nomine teneri ac per personas idoneas et fideles, quas ad hoc eligendas industria vestra perspexerit, faciatis cum diligentia custodiri. Ut autem ad premissorum executionem eo liberius19 intendere valeatis, quo maiori fueritis per nos20 auctoritate muniti, vobis invocandi ad premissa omnia et singula exequenda, ubi et quando expedire cognoveritis, tam prelatorum quam etiam principum et aliorum secularium, cuiuscunque conditionis vel status existant vel quacunque dignitate prefulgeant, auxilium et succursum. Contradictores quoque et rebelles necnon testes, quos ad hoc duxeritis convocandos, per excommunicationis, suspensionis et interdicti nec non privationis privilegiorum eisdem concessorum a sede predicta sententias compescendi tam de duabus dietis in concilio generali quam de aliquo extra suam civitatem et diocesim nisi in certis exceptis casibus et illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad iudicium non vocando et aliis quibuscunque constitutionibus, que nostre21 possent in hac parte iurisdictioni vel potestati eiusque libero exercitio quomodolibet obviare, aut si testes, quos ad hec evocari contigerit, fuerint predicatorum vel minorum aut aliorum ordinum quorumcunque, vel si predictis ordinibus a predicta sede indultum existat, quod predictorum ordinum fratres ad perhibendum testimonium in quibuscunque causis vel negotiis compelli non possint, seu si dictis preceptori et fratribus ab eadem sit sede indultum, quod excommunicari, suspendi vel interdici non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et quibuslibet aliis indulgentiis, privilegiis et litteris apostolicis quibuscunque in quacunque forma verborum concessis, per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta premissorum executio possit quomodolibet impediri, nequaquam obstantibus plenam vobis concedimus tenore presentium facultatem. Quodsi non ambo hiis exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nichilominus exequatur.
Datum Auinione, XIII Kalendas Julii, pontificatus nostri anno quinto.
Разночтения по копии 1 (ватиканскому регистру): 1 nunc. 2 conferentes. 3 [cum] paganis ... feder[a] inientes. 4 Plotech. 5 Plothen. 6 Golovien. Принято интерпретировать слово Czelouiensis из оригинала как Zeloniensis, то есть речь идет о кафедральной церкви в Селонии. 7 Puchemen. 8 copiosam. 9 Lethoviensis. 10 perditionis. 11 Samigallie. 12 Alexii. 13 pervenit. 14 nobilis. 15 Sandomine. 16 exitum. 17 Нет. 18 Правильно: quod. 19 libentius. 20 per nos fueritis. 21 Правильно: vestre.
|