Nobili viro .. duci Litphanorum.
Illum colere ac timere, qui ventis imperat marique precipit, ne transgrederetur terminos suos. Post primam et universalem prevaricationis humane ruinam, ex qua per unum hominem peccatum et per peccatum mors introivit in orbe[m] terrarum, sic in omnes homines mors ipsa pertransiit, quia nemo damnationem diaboli, nemo vincula perpetue captivitatis evaderet nec cuiquam reconciliatio pateret ad veniam aut reditus pareretur ad vitam, nisi unigenitus Dei filius, veniens salvare et querere quod perierat, esse filius Virginis dignaretur, ut sicut per Adam mors, ita et per Ihesum Christum esset resurrectio mortuorum. Semper et cum diversis modis multisque mensuris humano generi bonitas divina consuluit et innumera providentie sue munera clementer omnibus retro seculis erogavit,
sed in novissimis temporibus omnem habundantiam solite benignitatis excessit,
quando creator omnium rerum, iustus et misericors Dominus noster Christus
Ihesus, post inusitatum Virginis gloriosissime partum sueque nativitatis
admirabile sacramentum, post adorata magorum confessione cunabula, post veram doctrinam celestis eloquii et variarum curationum medelas, imperio verbi potenter effectas, redemptionis nostre misterium passione salutifera consummavit, ut damnationis iuste sententiam, quam homo reatu sue transgressionis incurrerit, iusto Liberatoris opere solveretur. Verum, quia nullus ab huius sententia damnationis excipitur, nisi Redemptorem nostrum esse filium Virginis fateatur, nos, qui sumus servus servorum Dei et in terra, licet immeriti, sue vicis officium exercemus, quique lucrifacere sibi super omnia desiderabiliter animas concupimus, ipsum et hunc Crucifixum remotis et proximis nuntiamus, ut eum agnoscant Deum unum et verum, omnium
conditorem.
Quare nobilitatem tuam rogamus et hortamur attentius et per Illius, qui mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit, misericordiam obsecramus, quatenus prudenti meditatione considerans, quod omnis homo, eo ipso quod rationalis est conditus, debet ex ratione colligere Illum, qui eum condidit ceu [sic] Deum, huius nativitatis et passionis dominice semper in tuis precordiis retinens sacramentum, saluberimam catholice fidei veritatem, quam primo sancti apostoli de fideli Christi pectore susceperunt, sine qua nemo unquam videbit Deum, quamve sacrosancta Romana servat, predicat et docet ecclesia, reverenter amplectens, in ipsius lumen et regnum, una cum populis tibi subiectis, omnis vetustate peccati et cecitatis errore depositis, per baptismatis
transeas sacramentum, fidem huiusmodi firmiter observando, ut per illam vos et iidem populi gratia divina salvati cum electis Dei post vite presentis excursum assequi valeatis hereditatem incorruptibilem, incontaminatam et immarcesibilem, conservatam in celis. Scire namque te volumus, quod si tibi desuper datum extiterit, ut huiusmodi precibus et hortationibus nostris aurem tue mentis inclines et devote convertaris ad Deum, multipliciter exultabit cor nostrum in Domino, grandi Mater Ecclesia iucunditate letabitur tuque nostram et apostolice sedis ad tui honoris augmentum quantum cum Deo fieri poterit, apertam invenies ianuam gratiarum.
Datum Avinione, III Nonas Februarii, anno primo.
|