Nobilibus viris .. et .. ducibus Ruthenorum.
Illum super cuncta vereri, cui cum voluerit, subest posse. Regnans in celis triumphans ecclesia, cui pastor est pater eternus, sibi constituit in terris vicarium ecclesiam militantem, unigenito filio Dei vivi Domino nostro Ihesu Christo ineffabili comertio copulatam. In hac enim ipse Christus a patre progrediens per illustrationem paracliti, qui ab utroque procedit, statuit fidei firmamentum, ut ab eo velut a primitivo fonte ad nationes singulares orthodoxas eiusdem fidei rivuli deriverint. Ad huiusmodi quidem ecclesie regimen voluit Christi clementia Romanum pontificem vice sui deputari ministrum, cuius instructionem et doctrinam eloquio traditam evangelice veritatis cuncti renati fonte baptismatis teneant et observent. Qui enim sub hac doctrina cursus vite peregerint, salvationis gratiam merebuntur, qui vero ab ea deviaverint, dampnationis sententie subiacebunt. Cupientes igitur, ut vos salutis vitato dispendio electorum mereamini consortio feliciter aggregari, nobilitatem vestram rogamus, monemus et hortamur in Domino et per Dei misericordiam obsecramus, quatenus, que Romana tenet, predicat et servat ecclesia, derelictis scismaticorum erroribus, in quorum observatione a via lucis deviatur in tenebris, amplecti una cum subiectis vobis populis devote conversionis actibus studeatis, ita quod plene divini nominis percipientes fragranciam et per hoc efficacius ad amorem eius allecti, ad regni celestis valeatis gloriam pervenire, nos autem, si datum fuerit nobis desuper, ut mentibus vestris celestis luminis illustratis splendoribus ad eiusdem ecclesie gremium redeatis, personas vestras gerere proponimus in visceribus caritatis, et eas, quantum cum Deo poterimus, favoribus apostolicis prosequemur.
Datum Avinione, III Nonas Februarii, anno primo.
|