Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae


X–XIII вв. | XIV в. | XV в.

[1257.II.01], Datum Laterani, Kalendis Februarii pontificatus nostri anno tertio. Латеран. Папа Александр IV предписывает архиепископу Гнезненскому [Фулько] и епископу Краковскому [Иоанну] по просьбе князя Кракова и Сандомира [Болеслава] и его сестры монахини Саломеи, в прошлом королевы Галиции, а также магистра Ордена тамплиеров в Германии и Склавонии учредить в замке Луков Краковской диоцезии, который расположен близ границы с литвинами (in confinio Letwanorum) и другими язычниками и был передан Ордену тамплиеров князем Кракова и Сандомира, кафедральный собор и епископство, а епископом поставить брата Бартоломея Богемского из Ордена миноритов, "который против упомянутых неверных за дело веры в тех землях усердно трудится".

Оригинал: неизвестен

Копия 1: Тайный архив в Ватикане. Reg. Vat., vol. 25, ep. 311, f. 41.

Основные публикации и литература: Bullarium Franciscanum / Studio et labore J. H. Sbaraleae. T. 2. Romae, 1761. P. 191-192, № 287; Vetera monumenta Poloniae et Lithuaniae / Ed. A. Theiner. T. 1. 1217–1409. Romae, 1860. P. 72-73, № 143; Preussisches Urkundenbuch. Politische Abteilung. Bd. 1. H. 2 / Hrsg. von A.Seraphim. Marburg, 1909. S. 3-4, № 4 (по копии 1).

Латинский текст воспроизводится по публикациям А. Тейнера и А. Серафима.

      Venerabilibus fratribus .. archiepiscopo Gnesnensi et .. episcopo Cracoviensi.
      Dilectus filius nobilis vir .. dux Cracovie et Sandomirie et dilecta in Christo filia Salomea monialis ordinis sancti Damiani quondam regina Gallicie soror predicti ducis necnon magister domus militie templi in Alamania et Sclavonia nobis humiliter supplicarunt, ut castrum Lucov Cracoviensis diocesis ipsi magistro et fratribus militie templi a prefato duce Cracovie et Sandomirie collatum, quod est in confinio Letwanorum et aliorum infidelium, statueremus esse decetero civitatem et ecclesiam cathedralem ibidem erigere, ac ipsi castro episcopalem dignitatem concedere, necnon dilectum filium fratrem Bartholomeum de Boemia ordinis fratrum minorum, qui contra predictos infideles pro negotio fidei in illis partibus diligenter laborat, in episcopum et pastorem inibi preficere, presertim cum ad id tuus, frater episcope, qui loci diocesanus existis, assensus accedat et ex hoc fidei catholice cultus possit in illis partibus augmentari non modicum, apostolica sollicitudine curaremus. Nos igitur huiusmodi cultum fidei cupientes per orbem longius latiusque diffundi, fraternitati vestre presentium auctoritate committimus, quatinus premissi omnibus provida meditatione pensatis, si hoc sine dilectorum filiorum magistri et fratrum hospitalis sancte Marie Theutonicorum et aliorum preiudicio fieri poterit idque ad augmentun fidei cognoveritis redundare, ordinetis, statuatis ac faciatis auctoritate nostra super predictis, prout secundum Deum incremento eiusdem fidei videritis expedire contradictores etc.
      Datum Laterani, Kalendis Februarii pontificatus nostri anno tertio.

О.Л. Fontes historiae Magni Ducatus Lithuaniae; starbel.by/dok/d354.htm, 2019.XII.01.