Salubrem servitutem amicabilitatis in omnibus beneplacitis reverencie vestre benivole preparatum.
Reverendissime domine frater noster in Deo specialissime! Notificamus reverencie vestre humiliter per presencia, sicuti unionem fraternalem cum domino regi dominoque principi comparando, homines ex utraque parte restituendo honorabilissime pertractastis omnem ghwerram et cedem unius cuiusque terre suppeditando. Quare reverencie vestre, domine reverendissime, per presencia humiliter intimamus, videlicet quod anno preterito quinque nostrorum hominum ad terram vestram effugaverunt, et nos famulum nostrum post eos destinantes, per dominum Lodwicum restitutus est sibi unus alii vero quattuor tunc temporis ibidem promanebant. Et cum ille qui erat nobis restitutus reductus ad nostram terram in estate preterito, assumens sibi alium, iterum fugam dedit ad terram vestram et sic eorum iam sex apud vos in terra vestra existunt. Quare reverencie vestre circumspectissime per presencia scire humiliter desideramus, quatenus ter famulum nostrum cum litteris amicabilibus ad dominum marschalcum pro illis sex hominibus restituendis destinavimus et illi homines predicti nequaquam a domino marschalco restitui possunt. Quare reverende domine magister in Deo frater noster specialissime, reverenciam vestram humiliter supplicamus, quatenus cum domino marschalco ita pertractet, ut predicti homines famulo nostro latori presencium a domino marschalco restituuntur, ne alias litteras ad dominum regem principemque vobis non placabiles destinemus amissis iam omnibus predictis.
Dominus Deus omnipotens parcat reverenciam vestram in ewum salvam et salubrem.
Datum Crosze ipso die cineris. Anno etc. XXVIo.
Dominus Mychaell alias Kenzegall capitaneus terre Samagittarum.
[Адрес:] Reverendissimo domino magistro teutonici ordinis Prucie cum reverencia littera presentetur.
Над адресом помета: Houptman czu Samayten. Gekomen czur Balge am montage nach cantate im XXVI iore.
|